Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
Atticae primum salutem (quam equidem ruri esse arbitror; multam igitur salutem) et Piliae. de Tigellio, si quid novi. qui quidem, ut mihi Gallus Fadius scripsit, μέμψιν ἀναφέρει mihi quandam iniquissimam, me Phameae defuisse cum eius causam recepissem. quam quidem receperam contra pueros Octavios Cn. filios non libenter; sed Phameae causa volebam. erat enim, si meministi, in consulatus petitione per te mihi pollicitus si quid opus esset; quod ego perinde tuebar ac si usus essem. is ad me venit dixitque iudicem operam dare sibi constituisse eo die ipso quo de Sestio nostro lege Pompeia in consilium iri necesse erat. scis enim dies illorum iudiciorum praestitutos fuisse. respondi non ignorare eum quid ego deberem Sestio. quem vellet alium diem si sumpsisset, me ei non defuturum. ita tum ille discessit iratus. puto me tibi narrasse. non laboravi scilicet nec hominis alieni iniustissimam iracundiam mihi curandam putavi.