Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
Lepidus ad me heri vesperi litteras misit Antio. nam ibi erat. habet enim domum quam nos vendidimus. rogat magno opere ut sim Kal. in senatu; me et sibi et
Caesari vehementer gratum esse facturum. puto equidem nihil esse. dixisset enim tibi fortasse aliquid Oppius, quoniam Balbus est aeger. sed tamen malui venire frustra quam desiderari, si opus esset. moleste ferrem postea. itaque hodie Anti cras ante meridiem domi. tu velim, nisi te impedivisti, apud nos pr. Kal. cum Pilia.te spero cum Publilio confecisse. equidem Kal. in Tusculanum recurram; me enim absente omnia cum illis transigi malo. Quinti fratris epistulam ad te misi non satis humane illam quidem respondentem meis litteris sed tamen quod tibi satis sit, ut equidem existimo. tu videbis.
heri nescio quid in strepitu videor exaudisse cum diceres te in Tusculanum venturum. quod utinam! iterum utinam! tuo tamen commodo. Lepta me rogat ut, si quid sibi opus sit, accurram; mortuus enim Babullius. Caesar, opinor, ex uncia etsi nihil adhuc; sed Lepta ex triente. veretur autem ne non liceat tenere hereditatem, ἀλόγωσ omnino, sed veretur tamen. is igitur si accierit, accurram; si minus, non ante quam necesse erit. tu Pollicem, cum poteris.
laudationem Porciae tibi misi correctam. adeo properavi ut, si forte aut Domitio filio aut Bruto mitteretur, haec mitteretur. id si tibi erit commodum magno opere cures velim et velim M. Varronis et Olli mittas laudationem, Olli utique. nam illam legi, volo tamen regustare. quaedam enim vix mihi credo legisse me.
Atticae primum salutem (quam equidem ruri esse arbitror; multam igitur salutem) et Piliae. de Tigellio, si quid novi. qui quidem, ut mihi Gallus Fadius scripsit, μέμψιν ἀναφέρει mihi quandam iniquissimam, me Phameae defuisse cum eius causam recepissem. quam quidem receperam contra pueros Octavios Cn. filios non libenter; sed Phameae causa volebam. erat enim, si meministi, in consulatus petitione per te mihi pollicitus si quid opus esset; quod ego perinde tuebar ac si usus essem. is ad me venit dixitque iudicem operam dare sibi constituisse eo die ipso quo de Sestio nostro lege Pompeia in consilium iri necesse erat. scis enim dies illorum iudiciorum praestitutos fuisse. respondi non ignorare eum quid ego deberem Sestio. quem vellet alium diem si sumpsisset, me ei non defuturum. ita tum ille discessit iratus. puto me tibi narrasse. non laboravi scilicet nec hominis alieni iniustissimam iracundiam mihi curandam putavi.
Gallo autem narravi, cum proxime Romae fui, quid audissem neque nominavi Balbum minorem. habuit suum negotium Gallus ut scribit. ait illum dicere me animi conscientia quod Phamean destituissem de se suspicari. qua re tibi hactenus mando, de illo nostro, si quid poteris, exquiras, de me ne quid labores. est bellum aliquem libenter odisse et quem ad modum non omnibus dormire, ita non omnibus servire. etsi me hercule, ut tu intellegis, magis mihi isti serviunt, si observare servire est.
admonitus quibusdam tuis litteris ut ad Caesarem uberiores litteras mittere instituerem, cum mihi Balbus nuper in Lanuvino dixisset se et Oppium scripsisse ad Caesarem me legisse libros contra Catonem et vehementer probasse, conscripsi de iis ipsis libris epistulam Caesari quae deferretur ad Dolabellam; sed eius exemplum misi ad Oppium et Balbum scripsique ad eos ut tum deferri ad Dolabellam iuberent meas litteras si ipsi exemplum probassent. ita mihi rescripserunt nihil umquam se legisse melius epistulamque meam iusserunt dari Dolabellae.
Vestorius ad me scripsit ut iuberem mancipio dari servo suo pro mea parte Hetereio cuidam fundum Brinnianum ut ipse ei Puteolis recte mancipio dare posset. eum servum, si tibi videbitur, ad me mittes; opinor enim ad te etiam scripsisse Vestorium.
de adventu Caesaris idem quod a te mihi scriptum est ab Oppio et Balbo. miror te nihildum cum Tigellio, velut hoc ipsum, quantum acceperit: prorsus aveo scire nec tamen flocci facio.
quaeris quid cogitem de obviam itione. quid censes nisi Alsium? et quidem ad Murenam de hospitio scripseram, sed opinor cum Matio profectum. Sallustius igitur urgebitur.
scripto iam superiore versiculo Eros mihi dixit sibi Murenam liberalissime respondisse. eo igitur utamur. nam Silius culcitas non habet. Dida autem, opinor, hospitibus totam villam concessit.
ad Caesarem quam misi epistulam eius exemplum fugit me tum tibi mittere. nec id fuit quod suspicaris, ut me
puderet tui ne ridicule †micillus†, nec me hercule scripsi aliter ac si πρὸσ ἴσον ὅμοιόνque scriberem. bene enim existimo de illis libris, ut tibi coram. itaque scripsi et ἀκολακεύτωσ et tamen sic ut nihil eum existimem lecturum libentius.de Attica nunc demum mihi est exploratum; itaque ei de integro gratulare. Tigellium totum mihi et quidem quam primum; nam pendeo animi. narro tibi, Quintus cras; sed ad me an ad te nescio. mi scripsit Romam viii Kal. sed misi qui invitaret. etsi hercle iam Romam veniendum est ne ille ante advolet.
o hospitem mihi tam gravem ἀμεταμέλητον! fuit enim periucunde. sed cum secundis Saturnalibus ad Philippum vesperi venisset, villa ita completa a militibus est ut vix triclinium ubi cenaturus ipse Caesar esset vacaret; quippe hominum ciↃ ciↃ. sane sum commotus quid futurum esset postridie; ac mihi Barba Cassius subvenit, custodes dedit. castra in agro, villa defensa est. ille tertiis Saturnalibus apud Philippum ad h. vii nec quemquam admisit; rationes, opinor, cum Balbo. inde ambulavit in litore. post h. viii in balneum. tum audivit de Mamurra, vultum non mutavit. unctus est, accubuit. ἐμετικὴν agebat. itaque et edit et bibit ἀδεῶσ et iucunde, opipare sane et apparate nec id solum sed
- bene cocto et
- condito sermone bono et, si quaeris, libenter.