Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

tu tamen ausus es Varroni dare! exspecto quid iudicet. quando autem pelleget? de Attica probo. est quiddam etiam animum levari cum spectatione tum etiam religionis opinione et fama.

Cottam mi velim mittas; Libonem mecum habeo et habueram ante Cascam. Brutus mihi T. Ligari verbis nuntiavit, quod appelletur L. Corfidius in oratione Ligariana, erratum esse meum. sed, ut aiunt, μνημονικὸν ἁμάρτημα. sciebam Corfidium pernecessarium Ligariorum; sed eum video ante esse mortuum. da igitur, quaeso, negotium Pharnaci, Antaeo, Salvio ut id nomen ex omnibus libris tollatur.