Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
omnino si id consilium placeret, esset necesse; sed, ut scribis, ratio est habenda gravitatis, et utriusque nostrum idem consilium esse debet, etsi in me graviores iniuriae et certe notiores. si vero etiam Brutus aliquid adferet, nulla dubitatio est. sed coram. magna enim res et multae cautionis. cras igitur, nisi quid a te commeatus.
venit ille ad me καὶ. et ego,
σὺ δὲ δὴ τί σύννους;
rogas?inquit,
quoi iter instet et iter ad bellum idque cum periculosum tum etiam turpe!
quae vis igitur?inquam.
aesinquit
alienum et tamen ne viaticum quidem.hoc loco ego sumpsi quiddam de tua eloquentia; nam tacui. at ille,
sed me maxime angit avunculus.
quidnam?inquam.
quod mihiinquit
iratus est.
cur pateris?inquam,
malo enim ita dicere quam cur committis?
non patiarinquit,
causam enim tollam.et ego,
rectissime quidem; sed si grave non est, velim scire quid sit causae.
quia, dum dubitabam quam ducerem, non satis faciebam matri; ita ne illi quidem. nunc nihil mihi tanti est. faciam quod volunt.
feliciter veliminquam
teque laudo. sed quando?
nihil ad meinquit
de tempore, quoniam rem probo.
at egoinquam
censeo prius quam proficiscaris. ita patri quoque morem gesseris.
faciaminquit
ut censes.hic dialogus sic conclusus est.
sed heus tu, diem meum scis esse iii Nonas Ianuarias; aderis igitur. scripseram iam: ecce tibi orat Lepidus ut veniam. opinor augures velle habere ad templum effandum. Eatur; μὴ σκόρδου. videbimus te igitur.
ego vero utar prorogatione diei, tuque humanissime fecisti qui me certiorem feceris atque ita ut eo tempore acciperem litteras quo non exspectarem tuque ut ab ludis scriberes. sunt omnino mihi quaedam agenda Romae sed consequemur biduo post.
suavis tuas litteras! (etsi acerba pompa. verum tamen scire omnia non acerbum est, vel de Cotta) populum vero praeclarum quod propter malum vicinum ne Victoriae quidem ploditur! Brutus apud me fuit; quoi quidem valde placebat me aliquid ad Caesarem. adnueram; sed pompa deterret.