Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
itane? nuntiat Brutus illum ad bonos viros? εὐαγγέλια. sed ubi eos? nisi forte se suspendit. †hic autem ut fultum est.† ubi igitur φιλοτέχνημα illud tuum quod vidi in Parthenone, Ahalam et Brutum? sed quid faciat? illud optime,
sed ne is quidem qui omnium flagitiorum auctor bene de nostro.at ego verebar ne etiam Brutus eum diligeret; ita enim significarat iis litteris quas ad me,
at vellem aliquid degustasses de fabulis.sed coram, ut scribis.
etsi quid mi auctor es? advolone an maneo? equidem et in libris haereo et illum hic excipere nolo; ad quem, ut audio, pater hodie ad Saxa †acrimonia.† mirum quam inimicus ibat ut ego obiurgarem. sed ego ipse κεκέπφωμαι. itaque posthac. tu tamen vide quid de adventu meo censeas et τὰ ὅλα, cras si perspici potuerint, mane statim ut sciam.
ego vero Quinto epistulam ad sororem misi. cum ille quereretur filio cum matre bellum et se ob eam causam
domo cessurum filio diceret, dixi illum commodas ad matrem litteras, ad te nullas. ille alterum mirabatur, de te autem suam culpam quod saepe graviter ad filium scripsisset de tua in illum iniuria. quod autem relanguisse se dicit, ego ei tuis litteris lectis σκολιαῖσ ἀπάταισ significavi me non fore --- tum enim mentio Canae.omnino si id consilium placeret, esset necesse; sed, ut scribis, ratio est habenda gravitatis, et utriusque nostrum idem consilium esse debet, etsi in me graviores iniuriae et certe notiores. si vero etiam Brutus aliquid adferet, nulla dubitatio est. sed coram. magna enim res et multae cautionis. cras igitur, nisi quid a te commeatus.
venit ille ad me καὶ. et ego,
σὺ δὲ δὴ τί σύννους;
rogas?inquit,
quoi iter instet et iter ad bellum idque cum periculosum tum etiam turpe!
quae vis igitur?inquam.
aesinquit
alienum et tamen ne viaticum quidem.hoc loco ego sumpsi quiddam de tua eloquentia; nam tacui. at ille,
sed me maxime angit avunculus.
quidnam?inquam.
quod mihiinquit
iratus est.
cur pateris?inquam,
malo enim ita dicere quam cur committis?
non patiarinquit,
causam enim tollam.et ego,
rectissime quidem; sed si grave non est, velim scire quid sit causae.
quia, dum dubitabam quam ducerem, non satis faciebam matri; ita ne illi quidem. nunc nihil mihi tanti est. faciam quod volunt.
feliciter veliminquam
teque laudo. sed quando?
nihil ad meinquit
de tempore, quoniam rem probo.
at egoinquam
censeo prius quam proficiscaris. ita patri quoque morem gesseris.