Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
hanc autem causam pater odium matris esse dicebat. nunc me iuva, mi Attice, consilio,
πότερονid est utrum aperte hominem asperner et respuam,
ἢ σκολιαῖσ ἀπάταις.ut enim Pindaro sic
δίχα μοι νόοσ ἀτρέκειαν εἰπεῖν.omnino moribus meis illud aptius sed hoc fortasse temporibus. tu autem quod ipse tibi suaseris idem mihi persuasum putato. equidem vereor maxime ne in Tusculano opprimar. in turba haec essent faciliora. utrum igitur Asturae? quid si Caesar subito? iuva me, quaeso, consilio. utar eo quod tu decreveris.
Scr. in Tusculano m. Non. Sext. a. 709 (45).CICERO ATTICO salutem
o incredibilem vanitatem! ad patrem
domo sibi carendum propter matrem,ad matrem plenam pietatis. hic autem iam languescit et ait sibi illum iure iratum.
sed utar tuo consilio;
σκολιὰenim tibi video placere. Romam, ut censes, veniam sed invitus; valde enim in scribendo haereo.
Brutuminquis
eadem.scilicet; sed nisi hoc esset, res me ista non cogeret. nec enim inde venit unde mallem neque diu afuit neque ullam litteram ad me. sed tamen scire aveo qualis ei totius itineris summa fuerit. libros mihi de quibus ad te antea scripsi velim mittas et maxime Φαίδρου περὶ Θεῶν et .
Scr. in Tusculano vii aut vi Id. Sext. a. 709 (45).CICERO ATTICO salutem
itane? nuntiat Brutus illum ad bonos viros? εὐαγγέλια. sed ubi eos? nisi forte se suspendit. †hic autem ut fultum est.† ubi igitur φιλοτέχνημα illud tuum quod vidi in Parthenone, Ahalam et Brutum? sed quid faciat? illud optime,
sed ne is quidem qui omnium flagitiorum auctor bene de nostro.at ego verebar ne etiam Brutus eum diligeret; ita enim significarat iis litteris quas ad me,
at vellem aliquid degustasses de fabulis.sed coram, ut scribis.