Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

alteram a te epistulam cum hodie accepissem, nolui te una mea contentum. tu vero age, quod scribis, de Faberio. in eo enim totum est positum id quod cogitamus; quae cogitatio si non incidisset, mihi crede, istuc ut cetera non laborarem. quam ob rem, ut facis (istuc enim addi nihil potest), urge, insta, perfice.