Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
dic mihi, placetne tibi primum edere iniussu meo? hoc ne Hermodorus quidem faciebat, is qui Platonis libros solitus est divulgare, ex quo
λόγοισιν.quid? illud rectumne existimas quoiquam ante quam Bruto, cui te auctore προσφωνῶ? scripsit enim Balbus ad me se a te quintum
de finibuslibrum descripsisse; in quo non sane multa mutavi sed tamen quaedam. tu autem commode feceris si reliquos continueris, ne et ἀδιόρθωτα habeat Balbus et ἕωλα Brutus. sed haec hactenus, ne videar περὶ. etsi nunc quidem maxima mihi sunt haec; quid est enim aliud? Varroni quidem quae scripsi te auctore ita propero mittere ut iam Romam miserim describenda. ea si voles, statim habebis. scripsi enim ad librarios ut fieret tuis, si tu velles, describendi potestas. ea vero continebis quoad ipse te videam; quod diligentissime facere soles cum a me tibi dictum est.
quo modo autem fugit me tibi dicere? mirifice Caerellia studio videlicet philosophiae flagrans describit a tuis istos ipsos
de finibushabet. ego autem tibi confirmo (possum falli ut homo) a meis eam non habere; numquam enim ab oculis meis afuerunt. tantum porro aberat ut binos scriberent; vix singulos confecerunt. tuorum tamen ego nullum delictum arbitror itemque te volo existimare; a me enim praetermissum est ut dicerem me eos exire nondum velle. hui, quam diu de nugis! de re enim nihil habeo quod loquar.
de Dolabella tibi adsentior. coheredes, ut scribis, in Tusculano. de Caesaris adventu scripsit ad me Balbus non ante Kal. Sextilis. de Attica optime, quod levius ac lenius et quod fert εὐκόλωσ.
quod autem de illa nostra cogitatione scribis in qua nihil tibi cedo, ea quae novi valde probo, hominem, domum, facultates. quod caput est, ipsum non novi sed audio laudabilia, de Scrofa etiam proxime. accedit, si quid hoc ad rem, εὐγενέστεροσ est etiam quam pater. coram igitur et quidem propenso animo ad probandum. accedit enim quod patrem, ut scire te puto plus etiam quam non modo tu sed quam ipse scit, amo idque et merito et iam diu.
de Varrone non sine causa quid tibi placeat tam diligenter exquiro. occurrunt mihi quaedam. sed ea coram. te autem ἀσμεναίτατα intexui faciamque id crebrius. proximis
enim tuis litteris primum te id non nolle cognovi.de Marcello scripserat ad me Cassius antea, τὰ κατὰ μέροσ Servius. o rem acerbam!
ad prima redeo. scripta nostra nusquam malo esse quam apud te, sed ea tum foras dari cum utrique nostrum videbitur. ego et librarios tuos culpa libero neque te accuso et tamen aliud quiddam ad te scripseram, Caerelliam quaedam habere quae nisi a te habere non potuerit. Balbo quidem intellegebam sat faciendum fuisse, tantum nolebam aut obsoletum Bruto aut Balbo incohatum dari. Varroni, simul ac te videro, si tibi videbitur, mittam. quid autem dubitarim, cum videro te, scies.
attributos quod appellas valde probe. te de praedio Oviae exerceri moleste fero. de Bruto nostro perodiosum, sed vita fert. mulieres autem vix satis humane quae inimico animo ferant, cum in utraque officio pareat. Tullium scribam nihil fuit quod appellares; nam tibi mandassem si fuisset. nihil enim est apud eum positum nomine voti, sed est quiddam apud illum meum. id ego in hanc rem statui conferre. itaque et ego recte tibi dixi ubi esset, et tibi ille recte negavit. sed hoc quoque ipsum continuo adoriamur. Lucum hominibus non sane probo quod est desertior, sed habet εὐλογίαν. verum hoc quoque ut censueris, quippe qui omnia. ego, ut constitui, adero, atque utinam tu quoque eodem die! sin quid (multa enim), utique postridie. etenim coheredes †a quis sine te opprimi militia est†. alteris iam litteris nihil ad me de Attica. sed id quidem in optima spe pono; illud accuso non te sed
illam, ne salutem quidem. at tu et illi et Piliae plurimam, nec me tamen irasci indicaris. epistulam Caesaris misi, si minus legisses.ante meridianis tuis litteris heri statim rescripsi; nunc respondeo vespertinis. Brutus mallem me arcesseret. et aequius erat, cum illi iter instaret et subitum et longum, et me hercule nunc, cum ita simus adfecti ut non possimus plane simul vivere (intellegis enim profecto in quo maxime posita sit συμβίωσισ), facile patiebar nos potius Romae una esse quam in Tusculano.
libri ad Varronem non morabantur, sunt enim †deffecti†, ut vidisti; tantum librariorum menda tolluntur. de quibus libris scis me dubitasse, sed tu videris. item quos Bruto mittimus in manibus habent librarii.
mea mandata, scribis, explica. quamquam ista retentione omnis ait uti Trebatius; quid tu istos putas? nosti domum. qua re confice εὐγαγώγωσ. incredibile est quam ego ista non curem. omni tibi adseveratione adfirmo, quod mihi credas velim, mihi maiori offensioni esse quam delectationi possessiunculas meas. magis enim doleo me non habere quoi tradam quam habere qui utar laetor. atque illud Trebatius se tibi dixisse narrabat; tu autem veritus es fortasse ne ego invitus audirem. fuit id quidem humanitatis, sed, mihi crede, iam ista non curo. qua re da te in sermonem et perseca et confice et ita cum Polla loquere ut te cum illo Scaeva loqui putes nec existimes eos qui non debita consectari soleant quod debeatur remissuros. de die tantum videto et id ipsum bono modo.
quid est quod Hermogenes mihi Clodius Andromenem sibi dixisse se Ciceronem vidisse Corcyrae? ego enim audita tibi putaram. nil igitur ne ei quidem litterarum? an non vidit? facies ergo ut sciam. quid tibi ego de Varrone rescribam? quattuor διφθέραι sunt in tua potestate. quod egeris id probabo. nec tamen
αἰδέομαι.quid enim? sed ipsi quam res illa probaretur magis verebar. sed quoniam tu suscipis, in alteram aurem.
de retentione rescripsi ad tuas accurate scriptas litteras. conficies igitur et quidem sine ulla dubitatione aut retractatione. hoc fieri et oportet et opus est.
de Andromene ut scribis ita putaram. scisses enim mihique dixisses. tu tamen ita mihi de Bruto scribis ut de te nihil. quando autem illum putas? nam ego Romam pridie Idus. Bruto ita volui scribere (sed quoniam tu te legisse scribis, fui fortasse ἀσαφέστεροσ) me ex tuis litteris intellexisse nolle eum me quasi prosequendi sui causa Romam nunc venire. sed, quoniam iam adest meus adventus, fac, quaeso, ne quid eum Idus impediant quo minus suo
commodo in Tusculano sit. nec enim ad tabulam eum desideraturus eram (in tali enim negotio cur tu unus non satis es?) sed ad testamentum volebam, quod iam malo alio die ne ob eam causam Romam venisse videar. scripsi igitur ad Brutum iam illud, quod putassem, Idibus nihil opus esse. velim ergo totum hoc ita gubernes ut ne minima quidem re ulla Bruti commodum impediamus.