Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

a Caesare litteras accepi consolatorias datas pridie Kal. Maias Hispali. de urbe augenda quid sit promulgatum non intellexi. id scire sane velim. Torquato nostra officia grata esse facile patior eaque augere non desinam.

ad Ligarianam de uxore Tuberonis et privigna neque possum iam addere (est enim pervulgata) neque Tuberonem volo offendere; mirifice est enim φιλαίτιοσ. theatrum quidem sane bellum habuisti.

ego etsi hoc loco facillime sustentor tamen te videre cupio. itaque ut constitui adero. fratrem credo a te esse conventum. scire igitur studeo quid egeris.