Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

hoc in antiquis personis suaviter fit, ut et Heraclides in multis et nos in vi

de re publica
libris fecimus. sunt etiam
de oratore
nostri tres mihi vehementer probati. in eis quoque eae personae sunt ut mihi tacendum fuerit. Crassus enim loquitur, Antonius, Catulus senex, C. Iulius frater Catuli, Cotta, Sulpicius. puero me hic sermo inducitur, ut nullae esse possent partes meae. quae autem his temporibus scripsi Ἀριστοτέλειον morem habent in quo ita sermo inducitur ceterorum ut penes ipsum sit principatus. ita confeci quinque libros περὶ ut Epicurea L. Torquato, Stoica M. Catoni, Περιπατητικὰ M. Pisoni darem. ἀζηλοτύπητον id fore putaram quod omnes illi decesserant. haec
Academica,
ut scis, cum Catulo, Lucullo, Hortensio contuleram. sane in personas non cadebant; erant enim λογικώτερα quam ut
illi de iis somniasse umquam viderentur. itaque ut legi tuas de Varrone, tamquam ἕρμαιον adripui. aptius esse nihil potuit ad id philosophiae genus quo ille maxime mihi delectari videtur, †easque† partis ut non sim consecutus ut superior mea causa videatur. sunt enim vehementer πιθανὰ Antiochia; quae diligenter a me expressa acumen habent Antiochi, nitorem orationis nostrum si modo is est aliquis in nobis. sed tu dandosne putes hos libros Varroni etiam atque etiam videbis. mihi quaedam occurrunt; sed ea coram.

Scr. in Arpinati vi aut v Non. Quint. a. 709 (45).CICERO ATTICO salutem

a Caesare litteras accepi consolatorias datas pridie Kal. Maias Hispali. de urbe augenda quid sit promulgatum non intellexi. id scire sane velim. Torquato nostra officia grata esse facile patior eaque augere non desinam.