Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
commodum discesserat Hilarus librarius iv Kal., cui dederam litteras ad te, quom venit tabellarius cum tuis litteris pridie datis; in quibus illud mihi gratissimum fuit quod Attica nostra rogat te ne tristis sis, quodque tu ἀκίνδυνα esse scribis.
Ligarianam, ut video, praeclare auctoritas tua commendavit. scripsit enim ad me Balbus et Oppius mirifice se probare ob eamque causam ad Caesarem eam se oratiunculam misisse. hoc igitur idem tu mihi antea scripseras.
in Varrone ista causa me non moveret ne viderer φιλένδοξοσ (sic enim constitueram neminem includere in dialogos eorum qui viverent); sed quia scribis et desiderari a Varrone et magni illum aestimare, eos confeci et absolvi nescio quam bene, sed ita accurate ut nihil posset supra, Academicam omnem quaestionem libris quattuor. in eis quae erant contra ἀκαταληψίαν praeclare conlecta ab Antiocho, Varroni dedi. ad ea ipse respondeo; tu es tertius in sermone nostro. si Cottam et Varronem fecissem inter se disputantis, ut a te proximis litteris admoneor, meum κωφὸν πρόσωπον esset.