Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

vides propinquitas quid habeat. nos vero conficiamus hortos. conloqui videbamur in Tusculano cum essem. tanta erat crebritas litterarum. sed id quidem iam erit. ego interea admonitu tuo perfeci sane argutulos libros ad Varronem sed tamen exspecto quid ad ea quae scripsi ad te, primum qui intellexeris eum desiderare a me cum ipse homo πολυγραφώτατοσ numquam me lacessisset; deinde quem ζηλοτυπεῖν nisi forte Brutum, quem si non ζηλοτυπεῖσ multo Hortensium minus aut eos qui de re publica loquuntur. plane hoc mihi explices velim, in primis maneasne in sententia ut mittam ad eum quae scripsi, an nihil necesse putes. sed haec coram.

Scr. in Arpinati prid. K. Quint. a. 709 (45).CICERO ATTICO salutem

commodum discesserat Hilarus librarius iv Kal., cui dederam litteras ad te, quom venit tabellarius cum tuis litteris pridie datis; in quibus illud mihi gratissimum fuit quod Attica nostra rogat te ne tristis sis, quodque tu ἀκίνδυνα esse scribis.