Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
nunc autem ἀπορῶ quo me vertam. volo Dolabellae valde desideranti; non reperio quid, et simul
αἰδέομαι Τρῶασneque, si aliquid, potero μέμψιν effugere. aut cessandum igitur aut aliquid excogitandum. sed quid haec levia curamus?
Attica mea, obsecro te, quid agit? quae me valde angit. sed crebro regusto tuas litteras; in his acquiesco. tamen exspecto novas.
Brinni libertus coheres noster scripsit ad me velle, si mihi placeret, coheredes se et Sabinum Albium ad me venire. id ego plane nolo. hereditas tanti non est. et tamen obire auctionis diem facile poterunt (est enim iii Idus), si me in Tusculano postridie Nonas mane convenerint. quod si laxius volent proferre diem, poterunt vel biduum vel triduum vel ut videbitur; nihil enim interest. qua re nisi iam profecti sunt, retinebis homines. de Bruto, si quid egerit, de Caesare, si quid scies, si quid erit praeterea scribes.