Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
quod ad me de Varrone
scribis, scis me antea orationes aut aliquid id genus solitum scribere ut Varronem nusquam possem intexere. postea autem quam haec coepi φιλολογώτερα, iam Varro mihi denuntiaverat magnam sane et gravem προσφώνησιν. biennium praeteriit cum ille Καλλιπίδησ adsiduo cursu cubitum nullum processerit, ego autem me parabam ad id quod ille mihi misisset utαὐτῷ τῷ μέτρῳ καὶ,si modo potuissem; nam hoc etiam Hesiodus ascribit,
αἴ κε δύνηαι.nunc illam περὶ Τελῶν σύνταξιν sane mihi probatam Bruto, ut tibi placuit, despondimus, idque tu eum non nolle mihi scripsisti. ergo illam Ἀκαδημικήν, in qua homines nobiles illi quidem sed nullo modo philologi nimis acute loquuntur, ad Varronem transferamus. etenim sunt Antiochia quae iste valde probat. Catulo et Lucullo alibi reponemus, ita tamen si tu hoc probas; deque eo mihi rescribas velim.
de Brinniana auctione accepi a Vestorio litteras. ait sine ulla controversia rem ad me esse conlatam. Romae videlicet aut in Tusculano me fore putaverunt a. d. viii Kal. Quint. dices igitur vel amico tuo S. Vettio coheredi meo vel Labeoni nostro paulum proferant auctionem; me circiter Nonas in Tusculano fore. cum Pisone Erotem habes. de Scapulanis hortis toto pectore cogitemus. dies adest.
commotus tuis litteris, quod ad me de Varrone scripseras, totam Academiam ab hominibus nobilissimis abstuli, transtuli ad nostrum sodalem et ex duobus libris contuli in quattuor. grandiores sunt omnino quam erant illi sed
tamen multa detracta. tu autem mihi pervelim scribas qui intellexeris illum velle; illud vero utique scire cupio quem intellexeris ab eo ζηλοτυπεῖσθαι nisi forte Brutum. id hercle restabat! sed tamen scire pervelim. libri quidem ita exierunt nisi forte me communis φιλαυτία decipit, ut in tali genere ne apud Graecos quidem simile quicquam. tu illam iacturam feres aequo animo quod illa quae habes de Academicis frustra descripta sunt. multo tamen haec erunt splendidiora, breviora, meliora.nunc autem ἀπορῶ quo me vertam. volo Dolabellae valde desideranti; non reperio quid, et simul
αἰδέομαι Τρῶασneque, si aliquid, potero μέμψιν effugere. aut cessandum igitur aut aliquid excogitandum. sed quid haec levia curamus?