Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
exspecto quid istis placeat de epistula ad Caesarem. Nicias te, ut debet, amat vehementerque tua sui memoria delectatur. ego vero Peducaeum nostrum vehementer diligo; nam et quanti patrem feci, †totum in hunc† ipsum per se aeque amo atque illum amavi, te vero plurimum qui hoc ab utroque nostrum fieri velis. si hortos inspexeris
et si de epistula certiorem me feceris, dederis mihi quod ad te scribam; si minus, scribam tamen aliquid. numquam enim deerit.gratior mihi celeritas tua quam ipsa res. quid enim indignius? sed iam ad ista obduruimus et humanitatem omnem exuimus. tuas litteras hodie exspectabam, nihil equidem ut ex iis novi; quid enim? verum tamen—
Oppio et Balbo epistulas deferri iubebis, et tamen Pisonem sicubi de auro. Faberius si venerit, videbis ut tantum attribuatur, si modo attribuetur, quantum debetur. accipies ab Erote. Ariarathes Ariobarzani filius Romam venit.
vult, opinor, regnum aliquod emere a Caesare; nam quo modo nunc est, pedem ubi ponat in suo non habet. omnino eum Sestius noster parochus publicus occupavit; quod quidem facile patior. verum tamen, quod mihi summo beneficio meo magna cum fratribus illius necessitudo est, invito eum per litteras ut apud me deversetur. ad eam rem cum mitterem Alexandrum, has ei dedi litteras.