Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
de Balbo et in codicillis scripseram et ita cogito, simul ac redierit. sin ille tardius, ego tamen triduum, et, quod praeterii, Dolabella etiam mecum.
de Cicerone multis res placet. comes est idoneus. sed de prima pensione ante videamus. adest enim dies et ille currit. scribe, quaeso, quid referat Celer egisse Caesarem cum candidatis, utrum ipse in fenicularium an in Martium campum cogitet. et scire sane velim numquid necesse sit comitiis esse Romae. nam et Piliae satis faciendum est et utique Atticae.
ne ego essem hic libenter atque id cotidie magis, ni esset ea causa quam tibi superioribus litteris scripsi. nihil hac solitudine iucundius, nisi paulum interpellasset Amyntae filius. ὢ ἀπεραντολογίας ἀηδοῦσ! cetera noli putare amabiliora fieri posse villa, litore, prospectu maris, tumulis his rebus omnibus. sed neque haec digna longioribus litteris nec erat quod scriberem, et somnus urgebat.
male me hercule de Athamante. tuus autem dolor humanus is quidem sed magno opere moderandus. consolationum autem multae viae sed illa rectissima: impetret ratio quod dies impetratura est. Alexin vero curemus, imaginem Tironis, quem aegrum Romam remisi, et, si quid habet collis ἐπιδήμιον, ad me cum †testamento† transferamus. tota domus vacat superior, ut scis. hoc puto valde ad rem pertinere.
male de Seio. sed omnia humana tolerabilia ducenda. ipsi enim quid sumus aut quam diu haec curaturi sumus? ea videamus quae ad nos magis pertinent, nec tamen multo, quid agamus de senatu. et ut ne quid praetermittam, Caesonius ad me litteras misit Postumiam Sulpici domum ad se venisse. de Pompei Magni filia tibi rescripsi nihil me hoc tempore cogitare; alteram vero illam quam tu scribis, puto, nosti: nihil vidi foedius. sed adsum. coram igitur. obsignata epistula accepi tuas. Atticae hilaritatem libenter audio. commotiunculis συμπάσχω.
de dote tanto magis perpurga. Balbi regia condicio est delegandi. quoquo modo confice. turpe est rem impeditam iacere. Insula Arpinas habere potest germanam ἀποθέωσιν; sed vereor ne minorem τιμὴν habere videatur ἐκτοπισμόσ. est igitur animus in hortis; quos tamen inspiciam cum venero.
de Epicuro, ut voles; etsi μεθαρμόσομαι. in posterum genus hoc personarum. incredibile est quam ea quidam requirant. ad antiquos igitur; ἀνεμέσητον γάρ. nihil habeo ad te quod scribam, sed tamen institui cotidie mittere ut eliciam tuas litteras, non quo aliquid ex iis exspectem sed nescio quo modo tamen exspecto. qua re sive habes quid sive nil habes, scribe tamen aliquid teque cura.
commovet me Attica; etsi adsentior Cratero. Bruti litterae scriptae et prudenter et amice multas mihi tamen lacrimas attulerunt. me haec solitudo minus stimulat quam ista celebritas. te unum desidero; sed litteris non difficilius utor quam si domi essem. ardor tamen ille idem urget et manet non me hercule indulgente me sed tamen repugnante.
quod scribis de Appuleio, nihil puto opus esse tua contentione nec Balbo et Oppio; quibus quidem ille receperat mihique etiam iusserat nuntiari se molestum omnino non futurum. sed cura ut excuser morbi causa in dies singulos. Laenas hoc receperat. prende C. Septimium, L. Statilium.
denique nemo negabit sc iuraturum quem rogaris. quod si erit durius, veniam et ipse perpetuum morbum iurabo. cum enim mihi carendum sit conviviis, malo id lege videri facere quam dolore. Cocceium velim appelles. quod enim dixerat non facit. ego autem volo aliquod emere latibulum et perfugium doloris mei.