Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

Tubulum praetorem video L. Metello Q. Maximo consulibus. nunc velim P. Scaevola, pontifex maximus, quibus consulibus tribunus pl. equidem puto proximis, Caepione et Pompeio; praetor enim L. Furio Sex. Atilio. dabis igitur tribunatum et, si poteris, Tubulus quo crimine. et vide, quaeso, L. Libo, ille qui de Ser. Galba, Censorinone et Manilio an T. Quinctio M'. Acilio consulibus tribunus pl. fuerit. conturbabat enim me epitome Bruti Fanniana, in Bruti epitoma Fannianorum scripsi quod erat in extremo, idque ego secutus hunc Fannium qui scripsit historiam generum esse scripseram Laeli. sed tu me γεωμετρικῶσ refelleras, te autem nunc Brutus et Fannius. ego tamen de bono auctore Hortensio sic acceperam ut apud Brutum est. hunc igitur locum expedies.

Scr. in Tusculano prid. Id. Iun. a. 708 (46).CICERO ATTICO salutem

ego misi Tironem Dolabellae obviam. is ad me Idibus revertetur. te exspectabo postridie. de Tullia mea tibi antiquissimum esse video idque ita ut sit te vehementer rogo. ergo ei in integro omnia; sic enim scribis. mihi etsi Kalendae vitandae fuerunt Nicasionumque ἀρχέτυπα fugienda conficiendaeque tabulae, nihil tamen tanti ut a te abessem fuit. cum Romae essem et te iam iamque visurum me putarem, cotidie tamen horae quibus exspectabam longae videbantur. scis me minime esse blandum; itaque minus aliquanto dico quam sentio.

Scr. in Tusculano in interc. post a. 708 (46).CICERO ATTICO salutem

de Caelio vide, quaeso, ne quae lacuna sit in auro. ego ista non novi. sed certe in collubo est detrimenti satis. huc aurum si accedit—sed quid loquor? tu videbis. habes Hegesiae genus, quod Varro laudat.

venio ad Tyrannionem. ain tu? verum hoc fuit? sine me? at ego quotiens, cum essem otiosus, sine te tamen nolui? quo modo hoc ergo lues? uno scilicet si mihi librum miseris; quod ut facias etiam atque etiam rogo. etsi me non magis liber ipse delectabit quam tua admiratio delectavit. amo enim πάντα φιληδείμονα teque istam tam tenuem θεωρίαν tam valde admiratum esse gaudeo. etsi tua quidem sunt eius modi omnia. scire enim vis; quo uno animus alitur. sed, quaeso, quid ex ista acuta et gravi refertur ad τέλοσ? sed longa oratio est, et tu occupatus es in meo quidem

fortasse aliquo negotio. et pro isto asso sole quo tu abusus es in nostro pratulo a te nitidum solem unctumque repetemus. sed ad prima redeo. librum, si me amas, mitte. tuus est enim profecto, quoniam quidem est missus ad te.
  1. Chremés, tantumne ab ré tua est otí tibi,
ut etiam Oratorem legas? macte virtute! mihi quidem gratum est et erit gratius si non modo in tuis libris sed etiam in aliorum per librarios tuos
Aristophanem
reposueris pro
Eupoli.

Caesar autem mihi inridere visus est

quaeso
illud tuum, quod erat et εὐπινὲσ et urbanum. ita porro te sine cura esse iussit ut mihi quidem dubitationem omnem tolleret. Atticam doleo tam diu; sed quoniam iam sine horrore est, spero esse ut volumus.