Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
de Vergilio, ut scribis. hoc tamen velim scire quando auctio. epistulam ad Caesarem mitti video tibi placere. quid quaeris? mihi quoque hoc idem maxime placuit et eo magis quod nihil est in ea nisi optimi civis, sed ita optimi ut tempora; quibus parere omnes πολιτικοὶ praecipiunt. sed scis ita nobis esse visum ut isti ante legerent. tu igitur id curabis. sed nisi plane iis intelleges placere, mittenda non est. id autem utrum illi sentiant anne simulent tu intelleges. mihi simulatio pro repudiatione fuerit. τοῦτο δὲ μηλώσῃ.
de Caerellia quid tibi placeret Tiro mihi narravit; debere non esse dignitatis meae, perscriptionem tibi placere:
sed et haec et multa alia coram. sustinenda tamen, si tibi videbitur, solutio est nominis Caerelliani dum et de Metone et de Faberio sciamus.
- hoc métuere, alterum ín metu non pónere.
L. Tullium Montanum nosti qui cum Cicerone profectus est. ab eius sororis viro litteras accepi Montanum Planco debere, quod praes pro Flaminio sit, HS x_x_; de ea re nescio quid te a Montano rogatum. sane velim, sive
Plancus est rogandus sive qua re potes illum iuvare, iuves. pertinet ad nostrum officium. si res tibi forte notior est quam mihi, aut si Plancum rogandum putas, scribas ad me velim ut quid rei sit et quid rogandum sciam.de epistula ad Caesarem quid egeris exspecto. de Silio non ita sane laboro. tu mi aut Scapulanos aut Clodianos efficias necesse est. sed nescio quid videris dubitare de Clodia; utrum quando veniat an sintne venales? sed quid est quod audio Spintherem fecisse divortium? de lingua Latina securi es animi. dices, qui talia a conscribis?' ἀπόγραφα sunt, minore labore fiunt; verba tantum adfero quibus abundo.