Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
de Tirone mihi curae est. sed iam sciam quid agat. heri enim misi qui videret; cui etiam ad te litteras dedi. epistulam ad Ciceronem tibi misi. horti quam in diem proscripti sint velim ad me scribas.
ut me levarat tuus adventus sic discessus adfiixit. qua re cum poteris, id est cum Sexti auctioni operam dederis, revises nos. vel unus dies mihi erit utilis, quid dicam
gratus? ipse Romam venirem ut una essemus, si satis consultum quadam de re haberem.
Tironem habeo citius quam verebar. venit etiam Nicias, et Valerium hodie audiebam esse venturum. quamvis multi sint, magis tamen ero solus quam si unus esses. sed exspecto te, a Peducaeo utique, tu autem significas aliquid etiam ante. verum id quidem ut poteris.