Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

de Attica optime. ἀκηδία tua me movet, etsi scribis nihil esse. in Tusculano eo commodius ero quod et crebrius tuas litteras accipiam et te ipsum non numquam videbo; nam ceteroqui ἀνεκτότερα erant Asturae. nec haec quae refricant hic me magis angunt; etsi tamen, ubicumque sum, illa sunt mecum. de Caesare vicino scripseram ad te, quia cognoram ex tuis litteris. eum σύνναον Quirini malo quam Salutis. tu vero pervulga Hirtium. id enim ipsum putaram quod scribis, ut cum ingenium amici nostri probaretur, ὑπόθεσισ vituperandi Catonis inrideretur.

Scr. Asturae ld. Mai. a. 709 (45).CICERO ATTICO salutem

vincam, opinor, animum et Lanuvio pergam in Tusculanum. aut enim mihi in perpetuum fundo illo carendum est (nam dolor idem manebit, tantum modo occultius) aut nescio quid intersit utrum illuc nunc veniam an ad decem annos. neque enim ista maior admonitio quam quibus adsidue conficior et dies et noctes.

quid ergo?
inquies,
nihil litterae?
in hac quidem re vereor ne etiam contra;
nam essem fortasse durior. exculto enim animo nihil agreste, nihil inhumanum est.

tu igitur, ut scripsisti, nec id incommodo tuo. vel binae enim poterunt litterae. occurram etiam si necesse erit. ergo id quidem ut poteris.

Scr. Lanuvi xvii K. Iun. a. 709 (45).CICERO ATTICO salutem

de Mustela, ut scribis, etsi magnum opus est. eo magis delabor ad Clodiam. quamquam in utroque Faberianum nomen explorandum est. de quo nihil nocuerit si aliquid cum Balbo eris locutus et quidem, ut res est, emere nos velle nec posse sine isto nomine nec audere re incerta. sed quando Clodia Romae futura est et quanti rem aestimas? eo prorsus specto, non quin illud malim sed et magna res est et difficile certamen cum cupido, cum locuplete, cum herede. etsi de cupiditate nemini concedam; ceteris rebus inferiores sumus. sed haec coram.

Scr. Lanuvi xvi K. Iun. mane a. 709 (45).CICERO ATTICO salutem

Hirti librum, ut facis, divulga. de Philotimo idem et ego arbitrabar. domum tuam pluris video futuram vicino Caesare. tabellarium meum hodie exspectamus. nos de Pilia et Attica certiores faciet. domi te libenter esse facile credo. sed velim scire quid tibi restet aut iamne confeceris. ego te in Tusculano exspecto eoque magis quod Tironi statim te venturum scripsisti et addidisti te putare opus esse.

Scr. in Tusculano xiv K. Iun. a. 709 (45).CICERO ATTICO salutem

sentiebam omnino quantum mihi praesens prodesses sed multo magis post discessum tuum sentio. quam ob rem, ut ante ad te scripsi, aut ego ad te totus aut tu ad me, quod licebit.

heri non multo post quam tu a me discessisti, puto, quidam urbani ut videbantur ad me mandata et litteras attulerunt a C. Mario C. f. C. n. multis verbis

agere mecum per cognationem quae mihi secum esset, per eum Marium quem scripsissem, per eloquentiam L. Crassi avi sui ut se defenderem,
causamque suam mihi perscripsit. rescripsi patrono illi nihil opus esse, quoniam Caesaris propinqui eius omnis potestas esset, viri optimi et hominis liberalissimi; me tamen ei fauturum. o tempora! fore cum dubitet Curtius consulatum petere! sed haec hactenus.

de Tirone mihi curae est. sed iam sciam quid agat. heri enim misi qui videret; cui etiam ad te litteras dedi. epistulam ad Ciceronem tibi misi. horti quam in diem proscripti sint velim ad me scribas.