Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
quod domi te inclusisti ratione fecisti; sed, quaeso, confice et te vacuum redde nobis. ego hinc, ut scripsi antea, postridie Idus Lanuvi, deinde postridie in Tusculano. Contudi enim animum et fortasse vici, si modo permansero. scies igitur fortasse cras, summum perendie. sed quid est, quaeso? Philotimus nec Carteiae Pompeium teneri (qua de re litterarum ad Clodium Patavinum missarum exemplum mihi Oppius et Balbus miserant, se id factum arbitrari) bellumque narrat reliquum satis magnum. solet omnino esse Fulviniaster. sed tamen, si quid habes. volo etiam de naufragio Caniniano scire quid sit.
ego hic duo magna συντάγματα absolvi; nullo enim alio modo a miseria quasi aberrare possum. tu mihi, etiam si nihil erit quod scribas, quod fore ita video, tamen id ipsum scribas velim te nihil habuisse quod scriberes, dum modo ne his verbis.
de Attica optime. ἀκηδία tua me movet, etsi scribis nihil esse. in Tusculano eo commodius ero quod et crebrius tuas litteras accipiam et te ipsum non numquam videbo; nam ceteroqui ἀνεκτότερα erant Asturae. nec haec quae refricant hic me magis angunt; etsi tamen, ubicumque sum, illa sunt mecum. de Caesare vicino scripseram ad te, quia cognoram ex tuis litteris. eum σύνναον Quirini malo quam Salutis. tu vero pervulga Hirtium. id enim ipsum putaram quod scribis, ut cum ingenium amici nostri probaretur, ὑπόθεσισ vituperandi Catonis inrideretur.
vincam, opinor, animum et Lanuvio pergam in Tusculanum. aut enim mihi in perpetuum fundo illo carendum est (nam dolor idem manebit, tantum modo occultius) aut nescio quid intersit utrum illuc nunc veniam an ad decem annos. neque enim ista maior admonitio quam quibus adsidue conficior et dies et noctes.
quid ergo?inquies,
nihil litterae?in hac quidem re vereor ne etiam contra; nam essem fortasse durior. exculto enim animo nihil agreste, nihil inhumanum est.
tu igitur, ut scripsisti, nec id incommodo tuo. vel binae enim poterunt litterae. occurram etiam si necesse erit. ergo id quidem ut poteris.