Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

venerat mihi in mentem monere te ut id ipsum quod facis faceres. putabam enim commodius te idem istud domi agere posse interpellatione sublata. ego postridie Idus, ut scripsi ad te ante, Lanuvi manere constitui, inde aut Romae aut in Tusculano; scies ante utrum †quod scies recte illam rem fore levamento, bene facis cumidesse† mihi crede perinde ut existimare tu non potes. res indicat quanto opere id cupiam, quom tibi audeam confiteri quem id non ita valde probare arbitrer. sed ferendus tibi in hoc meus error. ferendus? immo vero etiam adiuvandus.

de Othone diffido, fortasse quia cupio. sed tamen maior etiam res est quam facultates nostrae, praesertim adversario et cupido et locuplete et herede. proximum est ut velim Clodiae. sed si ista minus confici possunt, effice quidvis. ego me maiore religione quam quisquam fuit ullius voti obstrictum puto. videbis etiam Trebonianos, etsi absunt domini. sed, ut ad te heri scripsi, considerabis etiam de Tusculano ne aestas effluat; quod certe non est committendum.

Scr. Asturae iii Id. Mai. a. 709 (45).CICERO ATTICO salutem

et Hirtium aliquid ad te συμπαθῶσ de me scripsisse facile patior (fecit enim humane) et te eius epistulam ad me non misisse multo facilius; tu enim etiam humanius. illius librum quem ad me misit de Catone propterea volo divulgari a tuis ut ex istorum vituperatione sit illius maior laudatio.

quod per Mustelam agis, habes hominem valde idoneum meique sane studiosum iam inde a Pontiano. perfice igitur aliquid. quid autem aliud nisi ut aditus sit emptori? quod per quemvis heredem potest effici. sed Mustelam id perfecturum, si rogaris, puto. mihi vero et locum quem opto ad id quod volumus dederis et praeterea ἐγγήραμα. nam illa Sili et Drusi non satis οἰκοδεσποτικὰ mihi videntur. quid enim? sedere totos dies in villa? ista igitur malim, primum Othonis, deinde Clodiae. si nihil fiet, aut Druso ludus est suggerendus aut utendum Tusculano.

quod domi te inclusisti ratione fecisti; sed, quaeso, confice et te vacuum redde nobis. ego hinc, ut scripsi antea, postridie Idus Lanuvi, deinde postridie in Tusculano. Contudi enim animum et fortasse vici, si modo permansero. scies igitur fortasse cras, summum perendie. sed quid est, quaeso? Philotimus nec Carteiae Pompeium teneri (qua de re litterarum ad Clodium Patavinum missarum exemplum mihi Oppius et Balbus miserant, se id factum arbitrari) bellumque narrat reliquum satis magnum. solet omnino esse Fulviniaster. sed tamen, si quid habes. volo etiam de naufragio Caniniano scire quid sit.