Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
de hortis Scapulanis hoc videtur effici posse, aliud tua gratia, aliud nostra, ut praeconi subiciantur. id nisi fit, excludemur. sin ad tabulam venimus, vincemus facultates Othonis nostra cupiditate. nam quod ad me de Lentulo scribis, non †est in eo†. Faberiana modo res certa sit tuque enitare, quod facis, quod volumus consequemur.
quod quaeris quam diu hic: paucos dies. sed certum non habeo. simul ac constituero, ad te scribam, et tu ad me quam diu in suburbano sis futurus. quo die ego ad te haec misi, de Pilia et Attica mihi quoque eadem quae scribis et scribuntur et nuntiantur.
nihil erat quod scriberem. scire tamen volebam ubi esses; si abes aut afuturus es, quando rediturus esses. facies igitur certiorem. et quod tu scire volebas ego quando ex hoc loco, postridie Idus Lanuvi constitui manere, inde postridie in Tusculano aut Romae. utrum sim facturus eo ipso die scies.
scis quam sit φιλαίτιον συμφορά, minime in te quidem, sed tamen avide sum adfectus de fano, quod nisi non dico effectum erit sed fieri videro (audebo hoc dicere et tu ut soles accipies), incursabit in te dolor meus non iure ille quidem sed tamen feres hoc ipsum quod scribo ut omnia mea fers ac tulisti. omnis tuas consolationes unam hanc in rem velim conferas. si quaeris quid optem, primum Scapulae, deinde Clodiae, postea, si Silius nolet, Drusus aget
iniuste, Cusini et Treboni. puto tertium esse dominum, Rebilum fuisse certo scio. sin autem tibi Tusculanum placet, ut significasti quibusdam litteris, tibi adsentiar. hoc quidem utique perficies, si me levari vis, quem iam etiam gravius accusas quam patitur tua consuetudo, sed facis summo amore et victus fortasse vitio meo. sed tamen si me levari vis, haec est summa levatio vel, si verum scire vis, una.Hirti epistulam si legeris, quae mihi quasi πρόπλασμα videtur eius vituperationis quam Caesar scripsit de Catone, facies me quid tibi visum sit, si tibi erit commodum, certiorem. redeo ad fanum. nisi hac aestate absolutum erit quam vides integram restare, scelere me liberatum non putabo.
nullum a te desideravi diem litterarum; videbam enim quae scribis, et tamen suspicabar vel potius intellegebam nihil fuisse quod scriberes; a. d. vi Idus vero et abesse te putabam et plane videbam nihil te habere. ego tamen ad te fere cotidie mittam; malo enim frustra quam te non habere cui des, si quid forte sit quod putes me scire oportere. itaque accepi vi Idus litteras tuas inanis. quid enim habebas quod scriberes? mi tamen illud quicquid erat non molestum fuit, ut nihil aliud, scire me novi te nihil habere. scripsisti tamen nescio quid de Clodia. ubi ergo ea est aut quando ventura? placet mihi res sic ut secundum
Othonem nihil magis. sed neque hanc vendituram puto
(delectatur enim et copiosa est), et illud alterum quam sit difficile te non fugit. sed, obsecro, enitamur ut aliquid ad id quod cupio excogitemus.ego me hinc postridie id. exiturum puto sed aut in Tusculanum aut domum, inde fortasse Arpinum. cum certum sciero, scribam ad te.
venerat mihi in mentem monere te ut id ipsum quod facis faceres. putabam enim commodius te idem istud domi agere posse interpellatione sublata. ego postridie Idus, ut scripsi ad te ante, Lanuvi manere constitui, inde aut Romae aut in Tusculano; scies ante utrum †quod scies recte illam rem fore levamento, bene facis cumidesse† mihi crede perinde ut existimare tu non potes. res indicat quanto opere id cupiam, quom tibi audeam confiteri quem id non ita valde probare arbitrer. sed ferendus tibi in hoc meus error. ferendus? immo vero etiam adiuvandus.
de Othone diffido, fortasse quia cupio. sed tamen maior etiam res est quam facultates nostrae, praesertim adversario et cupido et locuplete et herede. proximum est ut velim Clodiae. sed si ista minus confici possunt, effice quidvis. ego me maiore religione quam quisquam fuit ullius voti obstrictum puto. videbis etiam Trebonianos, etsi absunt domini. sed, ut ad te heri scripsi, considerabis etiam de Tusculano ne aestas effluat; quod certe non est committendum.