Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

unum te puto minus blandum esse quam me et, si uterque nostrum est aliquando adversus aliquem, inter nos certe numquam sumus. audi igitur me hoc ἀγοητεύτωσ dicentem. ne vivam, mi Attice, si mihi non modo Tusculanum, ubi

ceteroqui sum libenter, sed μακάρων νῆσοι tanti sunt ut sine te sim tot dies. qua re obduretur hoc triduum ut te quoque ponam in eodem πάθει; quod ita est profecto. sed velim scire hodiene statim de auctione et quo die venias. ego me interea cum libellis; ac moleste fero Vennoni me historiam non habere. sed tamen ne nihil de re, nomen illud, quod a Caesare, tris habet condiciones, aut emptionem ab hasta (perdere malo, etsi praeter ipsam turpitudinem hoc ipsum puto esse perdere) aut delegationem a mancipe annua die (quis erit cui credam, aut quando iste Metonis annus veniet?) aut Vettieni condicione semissem. σκέψαι igitur. ac vereor ne iste iam auctionem nullam faciat sed ludis factis Ἀτύπῳ subsidio currat, ne talis vir ἀλογηθῇ. sed μελήσει. tu Atticam, quaeso, cura et ei salutem et Piliae Tulliae quoque verbis plurimam.

Scr. in Tusculano xvii K. Quint. a. 708 (46).CICERO ATTICO salutem

o gratas tuas mihi iucundasque litteras! quid quaeris? restitutus est mihi dies festus. angebar enim quod Tiro ἐνερευθέστερον te sibi esse visum dixerat. addam igitur, ut censes, unum diem

sed de Catone πρόβλημα Ἀρχιμήδειον est. non adsequor ut scribam quod tui convivae non modo libenter sed etiam aequo animo legere possint; quin etiam si a sententiis eius dictis, si ab omni voluntate consiliisque quae de re publica habuit recedam ψιλῶσque velim gravitatem constantiamque eius laudare, hoc ipsum tamen istis odiosum ἄκουσμα sit.

sed vere laudari ille vir non potest nisi haec ornata sint, quod ille ea quae nunc sunt et futura viderit et ne fierent contenderit et facta ne videret vitam reliquerit. horum quid est quod Aledio probare possimus? sed cura, obsecro, ut valeas eamque quam ad omnis res adhibes in primis ad convalescendum adhibe prudentiam.

Scr. in Tusculano in m. Quint. a. 708 (46).CICERO ATTICO salutem

Quintus pater quartum vel potius millesimum nihil sapit qui laetetur Luperco filio et Statio ut cernat duplici dedecore cumulatam domum. addo etiam Philotimum tertium. o stultitiam, nisi mea maior esset, singularem! quod autem os in hanc rem ἔρανον a te! fac non ad

διψῶσαν κρήνην
sed ad Πειρήνην eum venisse,
ἄμπνευμα σεμνὸν Ἀλφειοῦ
in te
κρήνῃ,
ut scribis, haurire in tantis suis praesertim angustiis, ποῖ ταῦτα ἄρα