Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
est hic quidem locus amoenus et in mari ipso qui et Antio et Circeiis aspici possit; sed ineunda nobis ratio est quem ad modum in omni mutatione dominorum, quae innumerabiles
fieri possunt in infinita posteritate, si modo haec stabunt, illud quasi consecratum remanere possit. equidem iam nihil egeo vectigalibus et parvo contentus esse possum. cogito interdum trans Tiberim hortos aliquos parare et quidem ob hanc causam maxime: nihil enim video quod tam celebre esse possit. sed quos, coram videbimus, ita tamen ut hac aestate fanum absolutum sit. tu tamen cum Apella Chio confice de columnis.de Cocceio et Libone quae scribis approbo, maxime quod de iudicatu meo. de sponsu si quid perspexeris et tamen quid procuratores Cornifici dicant velim scire, ita ut in ea re te cum tam occupatus sis, non multum operae velim ponere. de Antonio Balbus quoque ad me cum Oppio conscripsit idque tibi placuisse ne perturbarer. illis egi gratias. te tamen, ut iam ante ad te scripsi, scire volo me neque isto nuntio esse perturbatum nec iam ullo perturbatum iri.
Pansa si hodie, ut putabas, profectus est, posthac iam incipito scribere ad me de Bruti adventu quid exspectes, id est quos ad dies. id, si scies ubi iam sit, facile coniectura adsequere.
quod ad Tironem de Terentia scribis, obsecro te, mi Attice, suscipe totum negotium. vides et officium agi meum quoddam cui tu es conscius et, ut non nulli putant, Ciceronis rem. me quidem id multo magis movet quod mihi est et sanctius et antiquius, praesertim cum hoc alterum neque sincerum neque firmum putem fore.
nondum videris perspicere quam me nec Antonius commovent nec quicquam iam eius modi possit commovere.
de Terentia autem scripsi ad te eis litteris quas dederam pridie. quod me hortaris idque a ceteris desiderari scribis ut dissimulem me tam graviter dolere, possumne magis quam quom totos dies consumo in litteris? quod etsi non dissimulationis sed potius leniendi et sanandi animi causa facio, tamen si mihi minus proficio simulationi certe facio satis.minus multa ad te scripsi, quod exspectabam tuas litteras ad eas quas pridie dederam. exspectabam autem maxime de fano, non nihil etiam de Terentia. velim me facias certiorem proximis litteris Cn. Caepio Serviliae Claudi pater vivone patre suo naufragio perierit an mortuo, item Rutilia vivone C. Cotta filio suo mortua sit an mortuo. pertinent ad eum librum quem de luctu minuendo scripsimus.
legi Bruti epistulam eamque tibi remisi sane non prudenter rescriptum ad ea quae requisieras. sed ipse viderit. quamquam illud turpiter ignorat. Catonem primum sententiam putat de animadversione dixisse quam omnes ante dixerant praeter Caesarem et, cum ipsius Caesaris tam severa fuerit qui tum praetorio loco dixerit, consularium putat leniores fuisse, Catuli, Servili, Lucullorum, Curionis, Torquati, Lepidi, Gelli, Volcaci, Figuli, Cottae, L. Caesaris, C. Pisonis, M'. Glabrionis, etiam Silani, Murenae designatorum consulum. cur ego in sententiam Catonis? quia verbis luculentioribus et pluribus rem eandem comprehenderat. me autem hic laudat quod rettulerim, non quod patefecerim, quod cohortatus sim, quod denique ante quam
consulerem ipse iudicaverim. quae omnia quia Cato laudibus extulerat in caelum perscribendaque censuerat, idcirco in eius sententiam est facta discessio. hic autem se etiam tribuere multum mi putat quod scripseritoptimum consulem.quis enim ieiunius dixit inimicus? ad cetera vero tibi quem ad modum rescripsit! tantum rogat de senatus consulto ut corrigas. hoc quidem fecisset, etiam si a librano admonitus esset. sed haec iterum ipse viderit.
de hortis quoniam probas, effice aliquid. rationes meas nosti. si vero etiam a Faberio aliquid recedit nihil negoti est. sed etiam sine eo posse videor contendere. venales certe sunt Drusi, fortasse etiam Lamiani et Cassiani. sed coram.
de Terentia non possum commodius scribere quam tu scribis. officium sit nobis antiquissimum. si quid nos fefellerit, illius malo me quam mei paenitere.