Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

epistulam quam ad Brutum, ut tibi placuerat, scripsi misi ad te. curabis cum tua perferendam. eius tamen misi ad te exemplum ut, si minus placeret, ne mitteres.

domestica quod ais ordine administrari scribes quae sint ea. quaedam enim exspecto. Cocceius vide ne frustretur. nam Libo quod pollicetur, ut Eros scribit, non incertum puto. de sorte mea Sulpicio confido et Egnatio scilicet. de Appuleio quid est quod labores, cum sit excusatio facilis?

tibi ad me venire, ut ostendis, vide ne non sit facile. est enim longum iter discedentemque te, quod celeriter tibi erit fortasse faciendum, non sine magno dolore dimittam.

sed omnia ut voles. ego enim quicquid feceris id cum recte tum etiam mea causa factum putabo.