Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
Sulpici autem consilium non scripsisti cur meo non anteponeres. quod etsi non tam gloriosum est quam Catonis, tamen et periculo vacuum est et dolore. extremum est eorum qui in Achaia sunt. ii tamen ipsi se hoc melius habent quam nos quod et multi sunt uno in loco et, cum in Italiam venerint, domum statim venerint. haec tu perge, ut facis, mitigare et probare quam plurimis.
quod te excusas, ego vero et tuas causas nosco et mea interesse puto te istic esse vel ut cum iis quibus oportebit agas quae erunt agenda de nobis, ut ea quae egisti. in primisque hoc velim animadvertas. multos esse arbitror qui ad Caesarem detulerint delaturive sint me aut paenitere consili mei aut non probare quae fiant. quorum etsi utrumque verum est, tamen ab illis dicitur animo a me alienato, non quo ita esse perspexerint. sed in eo est totum ut hoc Balbus sustineat et Oppius et eorum crebris litteris illius voluntas erga me confirmetur. et hoc plane ut fiat diligentiam adhibebis.
alterum est cur te nolim discedere, quod scribis Tulliam te flagitare. o rem miseram! quid scribam aut quid velim? breve faciam, lacrimae enim se subito profuderunt. tibi permitto, tu consule; tantum vide ne hoc tempore isti obesse aliquid possit. ignosce, obsecro te. non possum prae fletu et dolore diutius in hoc loco commorari. tantum dicam, nihil mihi gratius esse quam quod eam diligis.
quod litteras quibus putas opus esse curas dandas facis commode. Quintum filium vidi qui Sami vidisset, patrem Sicyone: quorum deprecatio est facilis. utinam illi qui
prius illum viderint me apud eum velint adiutum tantum quantum ego illos vellem si quid possem!quod rogas ut in bonam partem accipiam si qua sint in tuis litteris quae me mordeant, ego vero in optimam teque rogo ut aperte, quem ad modum facis, scribas ad me omnia idque facias quam saepissime. vale. xiiii K. Ian.
quantis curis conficiar etsi profecto vides, tamen cognosces ex Lepta et Trebatio. maximas poenas pendo temeritatis meae quam tu prudentiam mihi videri vis; neque te deterreo quo minus id disputes scribasque ad me quam saepissime. non nihil enim me levant tuae litterae hoc tempore. per eos qui nostra causa volunt valentque apud illum diligentissime contendas opus est, per Balbum et Oppium maxime, ut de me scribant quam diligentissime. oppugnamur enim, ut audio, et a praesentibus quibusdam et per litteras. iis ita est occurrendum ut rei magnitudo postulat.
Fufius est illic, mihi inimicissimus. Quintus misit filium non solum sui deprecatorem sed etiam accusatorem mei. dictitat se a me apud Caesarem oppugnari, quod refellit Caesar ipse omnesque eius amici. neque vero desistit, ubicumque est, omnia in me maledicta conferre. nihil mihi umquam tam incredibile accidit, nihil in his malis tam acerbum. qui ex ipso audissent cum Sicyone palam multis audientibus loqueretur nefaria quaedam, ad me pertulerunt. nosti genus, etiam expertus es fortasse. in me id est omne conversum. sed augeo commemorando dolorem et facio etiam tibi. qua re ad illud redeo. cura
ut huius rei causa dedita opera mittat aliquem Balbus. ad quos videbitur velim cures litteras meo nomine. vale. xiii Kal. Ian.ego vero et incaute, ut scribis, et celerius quam oportuit feci nec in ulla sum spe quippe qui exceptionibus edictorum retinear. quae si non essent sedulitate effectae et †benivolentie va†, liceret mihi abire in solitudines aliquas. nunc ne id quidem licet. quid autem me iuvat quod ante initum tribunatum veni, si ipsum quod veni nihil iuvat? iam quid sperem ab eo qui mihi amicus numquam fuit, cum iam lege etiam sim confectus et oppressus? cotidie iam Balbi ad me litterae languidiores multaeque multorum ad illum fortasse contra me. meo vitio pereo; nihil mihi mali casus attulit, omnia culpa contracta sunt. ego enim cum genus belli viderem, imparata et infirma omnia contra paratissimos, statueram quid facerem ceperamque consilium non tam forte quam mihi praeter ceteros concedendum.