Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
sollicitum esse te cum de tuis communibusque fortunis tum maxime de me ac de dolore meo sentio. qui quidem meus dolor non modo non minuitur cum socium sibi adiungit dolorem tuum sed etiam augetur. omnino pro tua prudentia sentis qua consolatione levari maxime possim. probas enim meum consilium negasque mihi quicquam tali tempore potius faciendum fuisse. addis etiam (quod etsi mihi levius est quam tuum iudicium, tamen non est leve) ceteris quoque, id est qui pondus habeant, factum nostrum probari. id si ita putarem, levius dolerem.
credeinquis
mihi.credo equidem sed scio quam cupias minui dolorem meum. me discessisse ab armis numquam paenituit. tanta erat in illis crudelitas, tanta cum barbaris gentibus coniunctio ut non nominatim sed generatim proscriptio esset informata, ut iam omnium iudicio constitutum esset omnium vestrum bona praedam esse illius victoriae.
vestrumplane dico; numquam enim de te ipso nisi crudelissime cogitatum est. qua re voluntatis me meae numquam paenitebit, consili paenitet. in oppido aliquo mallem resedisse quoad accerserer; minus sermonis subissem, minus accepissem doloris, ipsum hoc me non angeret. Brundisi iacere in omnis partis est molestum. propius accedere, ut suades, quo modo sine lictoribus quos populus dedit possum? qui mihi incolumi adimi non possunt. quos ego †non† paulisper cum bacillis in turbam conieci ad oppidum accedens ne quis impetus militum fieret. †recipio tempore me domo te nunc†.
ad Oppium et Balbum scripsi et quonam iis placeret modo propius accedere ut hac de re considerarent. credo fore auctores. sic enim recipiunt, Caesari non modo de conservanda sed etiam de augenda mea dignitate curae fore, meque hortantur ut magno animo sim, ut omnia summa sperem. ea spondent, confirmant. quae quidem mihi exploratiora essent, si remansissem. sed ingero praeterita; vide, quaeso, igitur ea quae restant et explora cum istis et, si putabis opus esse et si istis placebit, quo magis factum nostrum Caesar probet quasi de suorum sententia factum, adhibeantur Trebonius, Pansa, si qui alii, scribantque ad Caesarem me quicquid fecerim de sua sententia fecisse.
Tulliae meae morbus et imbecillitas corporis me exanimat. quam tibi intellego magnae curae esse, quod est mihi gratissimum.
de Pompei exitu mihi dubium numquam fuit. tanta enim desperatio rerum eius omnium regum et populorum animos occuparat ut quocumque venisset hoc putarem futurum. non possum eius casum non dolere; hominem enim integrum et castum et gravem cognovi.
de Fannio consoler te? perniciosa loquebatur de mansione tua. L.
vero Lentulus Hortensi domum sibi et Caesaris hortos et Baias desponderat. omnino haec eodem modo ex hac parte fiunt, nisi quod illud erat infinitum. omnes enim qui in Italia manserant hostium numero habebantur. sed velim haec aliquando solutiore animo. Quintum fratrem audio profectum in Asiam ut deprecaretur. de filio nihil audivi; sed quaere ex Diochare Caesaris liberto quem ego non vidi, qui istas Alexandrea litteras attulit. is dicitur vidisse Quintum euntem an iam in Asia. tuas litteras prout res postulat exspecto. quas velim cures quam primum ad me perferendas. iiii K. Decembr.gratae tuae mihi litterae sunt, quibus accurate perscripsisti omnia quae ad me pertinere arbitratus es. et factum igitur tu scribis istis placere et placere isdem istis lictoribus me uti, quod concessum Sestio sit; cui non puto suos esse concessos sed ab ipso datos. audio enim eum ea senatus consulta improbare quae post discessum tribunorum facta sunt. qua re poterit, si volet sibi constare, nostros lictores comprobare.
quamquam quid ego de lictoribus qui paene ex Italia decedere sim iussus? nam ad me misit Antonius exemplum Caesaris ad se litterarum in quibus erat se audisse Catonem et L. Metellum in Italiam venisse Romae ut
essent palam. id sibi non placere ne qui motus ex eo fierent; prohiberique omnis Italia nisi quorum ipse causam cognovisset; deque eo vehementius erat scriptum. itaque Antonius petebat a me per litteras ut sibi ignoscerem; facere se non posse quin iis litteris pareret. tum ad eum misi L. Lamiam qui demonstraret illum Dolabellae dixisse ut ad me scriberet ut in Italiam quam primum venirem; eius me litteris venisse. tum ille edixit ita ut me exciperet et Laelium nominatim. quod sane nollem; poterat enim sine nomine res ipsa excipi.o multas et gravis offensiones! quas quidem tu das operam ut lenias, nec tamen nihil proficis, quin hoc ipso minuis dolorem meum, quod ut minuas tam valde laboras; idque velim ne gravere quam saepissime facere. maxime autem adsequere quod vis, si me adduxeris ut existimem me bonorum iudicium non funditus perdidisse. quamquam quid tu in eo potes? nihil scilicet. sed si quid res dabit tibi facultatis, id me maxime consolari poterit; quod nunc quidem video non esse sed, si quid, ex eventis, ut hoc nunc accidit. dicebar debuisse cum Pompeio proficisci. exitus illius minuit eius offici praetermissi reprehensionem. sed ex omnibus nihil magis tamen desideratur quam quod in Africam non ierim. iudicio hoc sum usus non esse barbaris auxiliis fallacissimae gentis rem publicam defendendam, praesertim contra exercitum saepe victorem. non probant fortasse; multos enim viros bonos in Africam venisse audio et scio fuisse antea. valde hoc loco urgeor. hic quoque opus est casu, ut aliqui sint ex eis aut, si potest, omnes qui salutem anteponant. nam si perseverant et obtinent, quid nobis futurum sit vides. dices,
quid illis, si victi erunt?honestior est plaga. haec me excruciant.
Sulpici autem consilium non scripsisti cur meo non anteponeres. quod etsi non tam gloriosum est quam Catonis, tamen et periculo vacuum est et dolore. extremum est eorum qui in Achaia sunt. ii tamen ipsi se hoc melius habent quam nos quod et multi sunt uno in loco et, cum in Italiam venerint, domum statim venerint. haec tu perge, ut facis, mitigare et probare quam plurimis.
quod te excusas, ego vero et tuas causas nosco et mea interesse puto te istic esse vel ut cum iis quibus oportebit agas quae erunt agenda de nobis, ut ea quae egisti. in primisque hoc velim animadvertas. multos esse arbitror qui ad Caesarem detulerint delaturive sint me aut paenitere consili mei aut non probare quae fiant. quorum etsi utrumque verum est, tamen ab illis dicitur animo a me alienato, non quo ita esse perspexerint. sed in eo est totum ut hoc Balbus sustineat et Oppius et eorum crebris litteris illius voluntas erga me confirmetur. et hoc plane ut fiat diligentiam adhibebis.
alterum est cur te nolim discedere, quod scribis Tulliam te flagitare. o rem miseram! quid scribam aut quid velim? breve faciam, lacrimae enim se subito profuderunt. tibi permitto, tu consule; tantum vide ne hoc tempore isti obesse aliquid possit. ignosce, obsecro te. non possum prae fletu et dolore diutius in hoc loco commorari. tantum dicam, nihil mihi gratius esse quam quod eam diligis.