Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

quod ad te iam pridem de testamento scripsi, apud †epistulas velim ut possim adversas.† ego huius miserrimae †facultate† confectus conflictor. nihil umquam simile atum puto. quoi si qua re consulere aliquid possum, cupi a te admoneri. video eandem esse difficultatem quam in consilio dando ante. tamen hoc me magis sollicitat quam omnia. in pensione secunda caeci fuimus. aliud mallem; sed praeteriit. te oro, ut in perditis rebus si quid cogi, confici potest quod sit in tuto, ex argento atque satis multa ex supellectile, des operam. iam enim mihi videtur adesse extremum nec ulla fore condicio pacis eaque quae sunt etiam sine adversario peritura. haec etiam, si videbitur, cum Terentia loquere opportune. non queo omnia scribere. vale. iii Non. Quintil.

Scr. in Arpinati viii K. Dec. a. 708 (46).CICERO ATTICO salutem

undecimo die, postquam a te discesseram, hoc litterularum exaravi egrediens e villa ante lucem atque eo die cogitabam in Anagnino, postero autem in Tusculano, ibi unum diem; v Kalend. igitur ad constitutum. atque utinam continuo ad complexum meae Tulliae, ad osculum Atticae possim currere! quod quidem ipsum scribe, quaeso, ad me ut, dum consisto in Tusculano, sciam quid garriat, sin rusticatur, quid scribat ad te; eique interea aut scribes salutem aut nuntiabis itemque Piliae. et tamen etsi continuo congressuri sumus, scribes ad me si quid habebis.

cum complicarem hanc epistulam, noctuabundus ad me venit cum epistula tua tabellarius; qua lecta de Atticae febricula scilicet valde dolui. reliqua quae exspectabam ex tuis litteris cognovi omnia; sed quod scribis

igniculum matutinum γεροντικόν,
γεροντικώτερον est memoriola vacillare. ego enim iiii Kal. Axio dederam, tibi iii, Quinto quo die venissem, id est v Kal. Hoc igitur habebis, novi
nihil. quid ergo opus erat epistula? quid, cum coram sumus et garrimus quicquid in buccam? est profecto quiddam λέσχη, quae habet, etiam si nihil subest, conlocutione ipsa suavitatem.