Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
Agusius quidam Rhodo venerat viii Idus Quint. is nuntiabat Quintum filium ad Caesarem profectum iiii Kal. Iun., Philotimum Rhodum pridie eum diem venisse, habere ad me litteras. ipsum Agusium audies. sed tardius iter faciebat. eo feci ut eo celeriter eunti darem. quid sit
in iis litteris nescio, sed mihi valde Quintus frater gratulatur. equidem in meo tanto peccato nihil ne cogitatione quidem adsequi possum quod mihi tolerabile possit esse.te oro ut de hac misera cogites et illud de quo ad te proxime scripsi, ut aliquid conficiatur ad inopiam propulsandam, et etiam de ipso testamento. illud quoque vellem antea sed omnia timuimus. Melius quidem in pessimis nihil fuit discidio. aliquid fecissemus ut viri vel tabularum novarum nomine vel nocturnarum expugnationum vel Metellae vel omnium malorum; nec res perisset et videremur aliquid doloris virilis habuisse. memini omnino tuas litteras sed et tempus illud; etsi quidvis praestitit. nunc quidem ipse videtur denuntiare; audimus enim de statua Clodi. generumne nostrum potissimum vel hoc vel tabulas novas? placet mihi igitur et item tibi nuntium remitti. petet fortasse tertiam pensionem. considera igitur tumne cum ab ipso nascetur an prius. ego si ullo modo potuero, vel nocturnis itineribus experiar ut te videam. tu et haec et si quid erit quod intersit mea scire scribas velim. vale.
quae dudum ad me et quae etiam †ad me visat† Tulliam de me scripsisti, ea sentio esse vera. eo sum miserior, etsi
nihil videbatur addi posse, quod mihi non modo irasci gravissima iniuria accepta sed ne dolere quidem impune licet. qua re istuc feramus. quod cum tulerimus, tamen eadem erunt perpetienda quae tu ne accidant ut caveamus mones. ea enim est a nobis contracta culpa ut omni statu omnique populo exitum habitura videatur.sed ad meam manum redeo, erunt enim haec occultius agenda. vide, quaeso, etiam nunc de testamento, quod tum factum cum illa †querere† coeperat. non, credo, te commovit; neque enim rogavit ne me quidem. sed quasi ita sit, quoniam in sermonem iam venisti, poteris eam monere ut aliquoi committat cuius extra periculum huius belli fortuna sit. equidem tibi potissimum velim, si idem illa vellet. quam quidem celo miseram me hoc timere. de illo altero scio equidem venire nunc nil posse sed seponi et occultari possunt ut extra ruinam sint eam quae impendet.
nam quod scribis nobis nostra et tua et Terentiae fore parata, tua credo, nostra quae poterunt esse? de Terentia autem (mitto cetera quae sunt innumerabilia) quid ad hoc addi potest? scripseras ut HS X_I_I_ permutarem; tantum esse reliquum de argento. misit illa CCIↃↃ mihi et adscripsit tantum esse reliquum. cum hoc tam parvum de parvo detraxerit, perspicis quid in maxima re fecerit.
Philotimus non modo nullus venit sed ne per litteras quidem aut per nuntium certiorem facit me quid egerit. Epheso qui veniunt ibi se eum de suis controversiis in ius adeuntem vidisse nuntiant; quae quidem (ita enim veri simile est) in adventum Caesaris fortasse reiciuntur. ita aut nihil puto eum habere quod putet ad me celerius perferendum
aut adeo me in malis esse despectum ut, etiam si quid habet, id nisi omnibus suis negotiis confectis ad me referre non curet. ex quo magnum equidem capio dolorem sed non tantum quantum videor debere. nihil enim mea minus interesse puto quam quid illinc adferatur. id quam ob rem te intellegere certo scio.