Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

te iusta causa impediri quo minus ad nos venias video, idque mihi valde molestum est. illum ab Alexandrea discessisse nemo nuntiat constatque ne profectum quidem illim quemquam post Idus Martias nec post Idus Decembr. ab illo datas ullas litteras. ex quo intellegis illud de litteris a. d. v Idus Febr. datis, quod inane esset etiam si verum esset, non verum esse. L. Terentium discessisse ex Africa scimus Paestumque venisse. quid is adferat aut quo modo exierit aut quid in Africa fiat scire velim. dicitur enim per Nasidium emissus esse. id quale sit velim, si inveneris, ad me scribas. de HS X_, ut scribis, faciam. vale. xvii Kal. Quintilis.

Scr. Brundisi xii K. Quint. a. 707 (47).CICERO ATTICO salutem

de illius Alexandrea discessu nihil adhuc rumoris, contraque opinio valde esse impeditum. itaque nec mitto, ut constitueram, Ciceronem et te rogo ut me hinc expedias. quodvis enim supplicium levius est hac permansione. hac de re et ad Antonium scripsi et ad Balbum et ad Oppium. sive enim bellum in Italia futurum est sive classibus utetur, hic esse me minime convenit; quorum fortasse utrumque erit, alterum certe.

intellexi omnino ex Oppi sermone quem tu mihi scripsisti quae istorum ira esset, sed ut eam flectas te rogo. nihil omnino iam exspecto nisi miserum,

sed hoc perditius in quo nunc sum fieri nihil potest. qua re et cum Antonio loquare velim et cum istis et rem, ut poteris, expedias et mihi quam primum de omnibus rebus rescribas. vale. xii Kal. Quintil.

Scr. Brundisi xi K. Sext. a. 707 (47).CICERO ATTICO salutem

cum tuis dare possem litteras non praetermisi, etsi quod scriberem non habebam. tu ad nos et rarius scribis quam solebas et brevius, credo quia nihil habes quod me putes libenter legere aut audire posse. verum tamen velim si quid erit, qualecumque erit, scribas. est autem unum quod mihi sit optandum si quid agi de pace possit; quod nulla equidem habeo in spe; sed quia tu leviter interdum significas, cogis me sperare quod optandum vix est.

Philotimus dicitur Id. Sext. nihil habeo de illo amplius. tu velim ad ea mihi rescribas quae ad te antea scripsi. mihi tantum temporis satis est dum ut in pessimis rebus aliquid caveam qui nihil umquam cavi. vale. xi Kal. Sextil.

Scr. Brundisi xvi K. Sept. a. 707 (47).CICERO ATTICO salutem

xvii K. Septembris venerat die xxviii Seleucea Pieria C. Treboni libertus qui se Antiocheae diceret apud Caesarem vidisse Quintum filium cum Hirtio; eos de Quinto quae voluissent impetrasse nullo quidem negotio. quod ego magis gauderem si ista nobis impetrata quicquam ad

spem explorati haberent. sed et alia timenda sunt ab aliis Quintis que, et ab hoc ipso quae dantur, ut a domino, rursus in eiusdem sunt potestate. etiam Sallustio ignovit.

omnino dicitur nemini negare; quod ipsum est suspectum, notionem eius differri. M. Gallius Q. f. mancipia Sallustio reddidit. is venit ut legiones in Siciliam traduceret. eo protinus iturum Caesarem Patris. quod si faciet ego, quod ante mallem, aliquo propius accedam. tuas litteras ad eas quibus a te proxime consilium petivi vehementer exspecto. vale. xvi Kal. Septembris.

Scr. Brundisii vi aut v K. Sept. a. 707 (47).CICERO ATTICO salutem

accepivi Kal. Sept. litteras a te datas xii Kal. doloremque quem ex Quinti scelere iam pridem acceptum iam abieceram, lecta eius epistula gravissimum cepi. tu etsi non potuisti ullo modo facere ut mihi illam epistulam non mitteres, tamen mallem non esse missam. ad ea autem quae scribis de testamento, videbis quid et quo modo. de nummis et illa sic scripsit ut ego ad te antea, et nos, si quid opus erit, utemur ex eo de quo scribis.

ille ad Kal. Sept. Athenis non videtur fore. multa eum in Asia dicuntur morari, maxime Pharnaces. legio xii, ad quam primam Sulla venit, lapidibus egisse hominem dicitur. nullam putant se commoturam. illum arbitrabantur protinus Patris in Siciliam. sed si hoc ita est, huc veniat necesse est. ac mallem †illum†; aliquo enim modo hinc evasissem. nunc metuo ne sit exspectandum et cum reliquis etiam loci gravitas huic miserrimae perferenda.

quod me mones ut ea quae agam ad tempus accommodem, facerem, si res pateretur et si ullo modo fieri posset. sed in tantis nostris peccatis tantisque nostrorum iniuriis nihil est quod aut facere dignum nobis aut simulare possim. Sullana confers; in quibus omnia genere ipso praeclarissima fuerunt, moderatione paulo minus temperata. haec autem eius modi sunt ut obliviscar mei multoque malim quod omnibus sit melius quam quorum utilitatem meam iunxi. tu ad me tamen velim quam saepissime scribas eoque magis quod praeterea nemo scribit ac, si omnes, tuas tamen maxime exspectarem. quod scribis illum per me Quinto fore placatiorem, scripsi ad te antea eum statim Quinto filio omnia tribuisse, nostri nullam mentionem. vale.

Scr. Brundisi circ. K. Sept., ut videtur, a. 707 (47).CICERO ATTICO salutem

diligenter mihi fasciculum reddidit Balbi tabellarius. accepi enim a te litteras quibus videris vereri ut epistulas illas acceperim. quas quidem vellem mihi numquam redditas; auxerunt enim mihi dolorem nec, si in aliquem incidissent, quicquam novi attulissent. quid enim tam pervulgatum quam illius in me odium et genus hoc litterarum? quod ne Caesar quidem ad istos videtur misisse, quasi qui illius improbitate offenderetur, sed, credo, uti notiora nostra mala essent. nam quod te vereri scribis ne illi obsint eique rei me vis mederi, ne rogari quidem se

passus est de illo. quod quidem mihi molestum non est; illud molestius, istas impetrationes nostras nihil valere.

Sulla, ut opinor, cras erit hic cum Messalla. currunt ad illum pulsi a militibus qui se negant usquam, nisi acceperint. ergo ille huc veniet, quod non putabant, tarde quidem. itinera enim ita facit ut multos dies in †oppidum† ponat. Pharnaces autem, quoquo modo aget, adferet moram. quid mihi igitur censes? iam enim corpore vix sustineo gravitatem huius caeli quae mihi languorem adfert in dolore. an his illuc euntibus mandem ut me excusent, ipse accedam propius? quaeso, attende et me, quod adhuc saepe rogatus non fecisti, consilio iuva. scio rem difficilem esse, sed ut in malis etiam illud mea magni interest te ut videam. profecto aliquid profecero, si id acciderit. de testamento, ut scribis, animadvertes.

Scr. Brundisi vii Id. Quint. a. 707 (47).CICERO ATTICO salutem

quod ad te scripseram ut cum Camillo communicares, de eo Camillus mihi scripsit te secum locutum. tuas litteras exspectabam; nisi illud quidem mutari, si aliter est et oportet, non video posse. sed cum ab illo accepissem litteras, desideravi tuas (etsi putabam te certiorem factum non esse), modo valeres; scripseras enim te quodam valetudinis genere temptari.

Agusius quidam Rhodo venerat viii Idus Quint. is nuntiabat Quintum filium ad Caesarem profectum iiii Kal. Iun., Philotimum Rhodum pridie eum diem venisse, habere ad me litteras. ipsum Agusium audies. sed tardius iter faciebat. eo feci ut eo celeriter eunti darem. quid sit

in iis litteris nescio, sed mihi valde Quintus frater gratulatur. equidem in meo tanto peccato nihil ne cogitatione quidem adsequi possum quod mihi tolerabile possit esse.

te oro ut de hac misera cogites et illud de quo ad te proxime scripsi, ut aliquid conficiatur ad inopiam propulsandam, et etiam de ipso testamento. illud quoque vellem antea sed omnia timuimus. Melius quidem in pessimis nihil fuit discidio. aliquid fecissemus ut viri vel tabularum novarum nomine vel nocturnarum expugnationum vel Metellae vel omnium malorum; nec res perisset et videremur aliquid doloris virilis habuisse. memini omnino tuas litteras sed et tempus illud; etsi quidvis praestitit. nunc quidem ipse videtur denuntiare; audimus enim de statua Clodi. generumne nostrum potissimum vel hoc vel tabulas novas? placet mihi igitur et item tibi nuntium remitti. petet fortasse tertiam pensionem. considera igitur tumne cum ab ipso nascetur an prius. ego si ullo modo potuero, vel nocturnis itineribus experiar ut te videam. tu et haec et si quid erit quod intersit mea scire scribas velim. vale.

Scr. Brundisi viii Id. Sext. a. 707 (47).CICERO ATTICO salutem

quae dudum ad me et quae etiam †ad me visat† Tulliam de me scripsisti, ea sentio esse vera. eo sum miserior, etsi

nihil videbatur addi posse, quod mihi non modo irasci gravissima iniuria accepta sed ne dolere quidem impune licet. qua re istuc feramus. quod cum tulerimus, tamen eadem erunt perpetienda quae tu ne accidant ut caveamus mones. ea enim est a nobis contracta culpa ut omni statu omnique populo exitum habitura videatur.

sed ad meam manum redeo, erunt enim haec occultius agenda. vide, quaeso, etiam nunc de testamento, quod tum factum cum illa †querere† coeperat. non, credo, te commovit; neque enim rogavit ne me quidem. sed quasi ita sit, quoniam in sermonem iam venisti, poteris eam monere ut aliquoi committat cuius extra periculum huius belli fortuna sit. equidem tibi potissimum velim, si idem illa vellet. quam quidem celo miseram me hoc timere. de illo altero scio equidem venire nunc nil posse sed seponi et occultari possunt ut extra ruinam sint eam quae impendet.

nam quod scribis nobis nostra et tua et Terentiae fore parata, tua credo, nostra quae poterunt esse? de Terentia autem (mitto cetera quae sunt innumerabilia) quid ad hoc addi potest? scripseras ut HS X_I_I_ permutarem; tantum esse reliquum de argento. misit illa CCIↃↃ mihi et adscripsit tantum esse reliquum. cum hoc tam parvum de parvo detraxerit, perspicis quid in maxima re fecerit.

Philotimus non modo nullus venit sed ne per litteras quidem aut per nuntium certiorem facit me quid egerit. Epheso qui veniunt ibi se eum de suis controversiis in ius adeuntem vidisse nuntiant; quae quidem (ita enim veri simile est) in adventum Caesaris fortasse reiciuntur. ita aut nihil puto eum habere quod putet ad me celerius perferendum

aut adeo me in malis esse despectum ut, etiam si quid habet, id nisi omnibus suis negotiis confectis ad me referre non curet. ex quo magnum equidem capio dolorem sed non tantum quantum videor debere. nihil enim mea minus interesse puto quam quid illinc adferatur. id quam ob rem te intellegere certo scio.

quod me mones de vultu et oratione ad tempus accommodanda, etsi difficile est, tamen imperarem mihi, si mea quicquam interesse putarem. quod scribis litteris putare Africanum negotium confici posse, vellem scriberes cur ita putares; mihi quidem nihil in mentem venit qua re id putem fieri posse. tu tamen velim, si quid erit quod consolationis aliquid habeat, scribas ad me; sin, ut perspicio, nihil erit, scribas id ipsum. ego ad te, si quid audiero citius, scribam. vale. viii Idus Sextil.