Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
de me autem non dubito quin ad Balbum et ad Oppium scripserit; a quibus, si quid esset laetius, certior factus essem, tecum etiam essent locuti. quibuscum tu de hoc ipso conloquare velim et ad me quid tibi responderint scribas, non quod ab isto salus data quicquam habitura sit firmitudinis, sed tamen aliquid consuli et prospici poterit. etsi omnium conspectum horreo, praesertim hoc genero, tamen in tantis malis quid aliud velim non reperio.
Quintus pergit, ut ad me et Pansa scripsit et Hirtius, isque item Africam petere cum ceteris dicitur. ad Minucium Tarentum scribam et tuas litteras mittam; ad te scribam num quid egerim. HS x_x_x_ potuisse mirarer, nisi multa de Fufidianis praediis. † et advideo tamen exspecto†; quem videre, si ullo modo potest (poscit enim res), pervelim. iam extremum concluditur; †ibi facile est, quod quale sit hic gravius existimare†. vale.
quoniam iustas causas adfers quor te hoc tempore videre non possim, quaeso, cogita quid sit mihi faciendum. ille
enim ita videtur Alexandream tenere ut eum scribere etiam pudeat de illis rebus, hi autem ex Africa iam adfuturi videntur, Achaici, item ex Asia redituri ad eos aut libero aliquo loco commoraturi. quid mihi igitur putas agendum? video difficile esse consilium. sum enim solus aut cum altero cui neque ad illos reditus sit neque ab his ipsis quicquam ad spem ostendatur. sed tamen scire velim quid censeas; idque erat cum aliis cur te, si fieri posset, cuperem videre.Minucium X_I_I_ sola curasse scripsi ad te antea. quod superest velim videas ut curetur. Quintus non modo non cum magna prece ad me sed acerbissime scripsit, filius vero mirifico odio. nihil fingi potest mali quo non urgear. omnia tamen sunt faciliora quam peccati dolor qui et maximus est et aeternus. cuius peccati si socios essem habiturus ego quos putavi, tamen esset ea consolatio tenuis. sed habet aliorum omnium ratio exitum, mea nullum. alii capti, alii interclusi non veniunt in dubium de voluntate, eo minus scilicet cum se expedierint et una esse coeperint. ii autem ipsi qui sua voluntate ad Fufium venerunt nihil possunt nisi timidi existimari. multi autem sunt qui, quocumque modo ad illos se recipere volent, recipientur. quo minus debes mirari non posse me tanto dolori resistere. solius enim meum peccatum corrigi non potest et fortasse Laeli. sed quid me id levat? nam C. quidem Cassium aiunt consilium Alexandream eundi mutavisse.
haec ad te scribo, non ut †quem tuam demere† sollicitudinem sed ut cognoscam ecquid tu ad ea adferas quae me conficiunt; ad quae gener accedit et cetera quae fletu reprimor ne scribam. quin etiam Aesopi filius me
excruciat. prorsus nihil abest quin sim miserrimus. sed ad primum revertor quid putes faciendum, occultene aliquo propius veniendum an mare transeundum. nam hic maneri diutius non potestde Fufidianis qua re nihil potuit confici? genus enim condicionis eius modi fuit in quo non solet esse controversia, cum ea pars quae videtur esse minor licitatione expleri posset. hoc ego non sine causa quaero. suspicor enim coheredes dubiam nostram causam putare et eo rem in integro esse malle. vale. Pr. Idus Maias.
non meo vitio fit hoc quidem tempore (ante enim est peccatum) ut me ista epistula nihil consoletur. nam et exigue scripta est et suspiciones magnas habet non esse ab illo; quas animadvertisse te existimo. de obviam itione ita faciam ut suades. neque enim ulla de adventu eius opinio est neque si qui ex Asia veniunt quicquam auditum esse dicunt de pace; cuius ego spe in hanc fraudem incidi. nihil video quod sperandum putem, nunc praesertim cum ea plaga in Asia sit accepta, in Illyrico, in Cassiano negotio, in ipsa Alexandrea, in urbe, in Italia. ego vero etiam si rediturus ille est qui adhuc bellum gerere dicitur tamen ante reditum eius negotium confectum iri puto.
quod autem scribis quandam laetitiam bonorum esse commotam ut sit auditum de litteris, tu quidem nihil praetermittis in quo putes aliquid solaci esse, sed ego non adducor quemquam bonum ullam salutem putare mihi tanti
fuisse ut eam peterem ab illo, et eo minus quod huius consili iam ne socium quidem habeo quemquam. qui in Asia sunt rerum exitum exspectant, Achaici etiam Fufio spem deprecationis adferunt. Horum et timor idem fuit primo qui meus et constitutum; mora Alexandrina causam illorum correxit, meam evertit.quam ob rem idem a te nunc peto quod superioribus litteris, ut, si quid in perditis rebus dispiceres quod mihi putares faciendum, me moneres. si recipior ab his, quod vides non fieri, tamen quoad bellum erit quid agam aut ubi sim non reperio; sin iactor, eo minus. itaque tuas litteras exspecto easque ut ad me sine dubitatione scribas rogo.