Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
de me autem non dubito quin ad Balbum et ad Oppium scripserit; a quibus, si quid esset laetius, certior factus essem, tecum etiam essent locuti. quibuscum tu de hoc ipso conloquare velim et ad me quid tibi responderint scribas, non quod ab isto salus data quicquam habitura sit firmitudinis, sed tamen aliquid consuli et prospici poterit. etsi omnium conspectum horreo, praesertim hoc genero, tamen in tantis malis quid aliud velim non reperio.
Quintus pergit, ut ad me et Pansa scripsit et Hirtius, isque item Africam petere cum ceteris dicitur. ad Minucium Tarentum scribam et tuas litteras mittam; ad te scribam num quid egerim. HS x_x_x_ potuisse mirarer, nisi multa de Fufidianis praediis. † et advideo tamen exspecto†; quem videre, si ullo modo potest (poscit enim res), pervelim. iam extremum concluditur; †ibi facile est, quod quale sit hic gravius existimare†. vale.