Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
non me offendit veritas litterarum tuarum quod me cum communibus tum praecipuis malis oppressum ne incipis
quidem, ut solebas, consolari faterisque id fieri iam non posse. nec enim ea sunt quae erant antea cum, ut nihil aliud, comites me et socios habere putabam. omnes enim Achaici deprecatores itemque in Asia quibus non erat ignotum, etiam quibus erat, in Africam dicuntur navigaturi. ita praeter Laelium neminem habeo culpae socium; qui tamen hoc meliore in causa est quod iam est receptus.