Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
tibi sunt omnia commendata, quae commendationis meae pro tuo in nos amore non indigent. nec hercule ego quidem reperio quid scribam; sedeo enim πλουδοκῶν. etsi nihil umquam tam fuit scribendum quam nihil mihi umquam ex plurimis tuis iucunditatibus gratius accidisse quam quod meam Tulliam suavissime diligentissimeque coluisti. valde eo ipsa delectata est, ego autem non minus. cuius quidem virtus mirifica. quo modo illa fert publicam cladem, quo modo domesticas tricas! quantus autem animus in discessu nostro! est στοργή, est summa σύντηξισ. tamen nos recte facere et bene audire vult.