Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

quod si iam misso officio periculi ratio habenda est, ab illis est periculum si peccaro, ab hoc si recte fecero, nec ullum in his malis consilium periculo vacuum inveniri potest, ut non sit dubium quin turpiter facere cum periculo fugiamus, quod fugeremus etiam cum salute. †non simul cum Pompeio mare transierimus. omnino non potuimus†. exstat ratio dierum. sed tamen (fateamur enim quod est) ne condimus quidem ut possimus. fefellit ea me res quae fortasse non debuit, sed fefellit. pacem putavi fore. quae si esset iratum mihi Caesarem esse, cum idem amicus esset Pompeio, nolui. senseram enim quam idem essent. hoc verens in hanc

tarditatem incidi. sed adsequor omnia si propero, si cunctor amitto.

et tamen, mi Attice, auguria quoque me incitant quadam spe non dubia nec haec collegi nostri ab Atto sed illa Platonis de tyrannis. nullo enim modo posse video stare istum diutius quin ipse per se etiam languentibus nobis concidat, quippe qui florentissimus ac novus vi, vii diebus ipsi illi egenti ac perditae multitudini in odium acerbissimum venerit, qui duarum rerum simulationem tam cito amiserit, mansuetudinis in Metello, divitiarum in aerario. iam quibus utatur vel sociis vel ministris? ii provincias, ii rem publicam regent quorum nemo duo menses potuit patrimonium suum gubernare?