Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
deinde hoc vide, non esse iudicium de tota contentione in Hispaniis, nisi forte iis amissis arma Pompeium abiecturum putas, cuius omne consilium Themistocleum est. existimat enim qui mare teneat eum necesse esse rerum potiri. itaque numquam id egit ut Hispaniae per se tenerentur, navalis apparatus ei semper antiquissima cura fuit. navigabit igitur, cum erit tempus, maximis classibus et ad Italiam accedet. in qua nos sedentes quid erimus? nam medios esse iam non licebit. classibus adversabimur igitur? quod maius scelus aut tantum denique? quid turpius? †anuival dehic† in absentis solus tuli scelus, eiusdem cum Pompeio et cum reliquis principibus non feram?