Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

Curio mecum vixit iacere Caesarem putans offensione populari Siciliaeque diffidens si Pompeius navigare coepisset. Quintum puerum accepi vehementer. avaritiam video fuisse et spem magni congiari. magnum hoc malum est, sed scelus illud quod timueramus spero nullum fuisse. hoc autem vitium puto te existimare non a nostra indulgentia sed a natura profectum. quem tamen nos disciplina regemus. de Oppiis Veliensibus quid placeat cum Philotimo videbis Epirum nostram putabimus sed alios cursus videbamur habituri.

Scr. in Cumano vi Non. Mai. a. 705 (49).CICERO ATTICO salutem

et res ipsa monebat et tu ostenderas et ego videbam de iis rebus quas intercipi periculosum esset finem inter nos

scribendi fieri tempus esse. sed cum ad me saepe mea Tullia scribat orans ut quid in Hispania geratur exspectem et semper adscribat idem videri tibi idque ipse etiam ex tuis litteris intellexerim, non puto esse alienum me ad te quid de ea re sentiam scribere.