Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

Pompeium pro certo habemus per Illyricum proficisci in Galliam. ego nunc qua et quo videbo.

Scr. in Cumano circ. ix K. Mai. a. 705 (49).CICERO ATTICO salutem

ego vero Apuliam et Sipontum et tergiversationem istam probo nec tuam rationem eandem esse duco quam meam, non quin in re publica rectum idem sit utrique nostrum, sed ea non agitur. regnandi contentio est, in qua pulsus est modestior rex et probior et integrior et is, qui nisi vincit, nomen populi Romani deleatur necesse est, sin autem vincit, Sullano more exemploque vincet. ergo hac in contentione neutrum tibi palam sentiendum et tempori serviendum est. mea causa autem alia est, quod beneficio vinctus ingratus esse non possum, nec tamen in acie me sed Melitae aut alio in loco simili oppidulo futurum puto.

nihil
inquies
iuvas eum in quem ingratus esse non vis?
immo minus fortasse voluisset. sed de hoc videbimus; exeamus modo. quod ut meliore tempore possimus facit Adriano mari Dolabella, Fretensi Curio.