Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

Commodius tecum Vettienus est locutus quam ad me scripserat. sed mirari satis hominis neglegentiam non queo. cum enim mihi Philotimus dixisset se HS L_ emere de Canuleio deversorium illud posse, minoris etiam empturum si Vettienum rogassem, rogavi ut, si quid posset, ex ea summa detraheret. promisit. ad me nuper se HS X_X_X_ emisse; ut scriberem cui vellem addici; diem pecuniae Idus Novembr. esse. rescripsi ei stomachosius cum ioco tamen familiari. nunc quoniam agit

liberaliter, nihil accuso hominem scripsique ad eum me a te certiorem esse factum. tu de tuo itinere quid et quando cogites velim me certiorem facias. A. d. xv K. Maias.

Scr. in Cumano medio m. Apr. a. 705 (49).CICERO ATTICO salutem

me adhuc nihil praeter tempestatem moratur. astute nihil sum acturus, fiat in Hispania quidlibet: et tamen †recitet et†. meas cogitationes omnis explicavi tibi superioribus litteris. quocirca hae sunt breves, †et tamen† quia festinabam eramque occupatior.