Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
cum autem ex eo quaererem quid videret, quem exitum, quam rem publicam, plane fatebatur nullam spem reliquam. Pompei classem timebat. quae si exisset, se de Sicilia abiturum.
quid istiinquam
sex tui fasces? si a senatu, cur laureati? si ab ipso, cur sex?
cupiviinquit
ex senatus consulto surrupto; nam aliter non poterat. at ille impendio nunc magis odit senatum.a meinquitomnia proficiscentur.
cur autem sex?
quia xii nolui; nam licebat.tum ego
quam velleminquam
petisse ab eo quod audio Philippum impetrasse! sed veritus sum, quia ille a me nihil impetrabat.
libenterinquit
tibi concessisset. verum puta te impetrasse; ego enim ad eum scribam, ut tu ipse voles, de ea re nos inter nos locutos. quid autem illius interest, quoniam in senatum non venis, ubi sis? quin nunc ipsum minime offendisses eius causam, si in Italia non fuisses.ad quae ego me recessum et solitudinem quaerere, maxime quod lictores haberem. laudavit consilium.
quid ergo?inquam;
nam mihi cursus in Graeciam per tuam provinciam est, quoniam ad mare superum milites sunt.
quid mihiinquit
optatius?hoc loco multa perliberaliter. ergo hoc quidem est profectum, ut non modo tuto verum etiam palam navigaremus.
reliqua in posterum diem distulit; ex quibus scribam ad te si quid erit epistula dignum. sunt autem quae praeterii, interregnumne esset exspectaturus, an, quo modo dixerit ille quidem, ad se deferri consulatum sed se nolle in proximum annum. et alia sunt quae exquiram. iurabat ad summam, quod nullo negotio facere solet, amicissimum mihi Caesarem esse debere. quid enim umquam?
scripsit ad me Dolabella.
dic quid?adfirmabat eum scripsisse, quod me cuperet ad urbem venire, illum quidem gratias agere maximas et non modo probare sed etiam gaudere. quid quaeris? acquievi. levata est enim suspicio illa domestici mali et sermonis Hirtiani. quam cupio illum dignum esse nobis et quam ipse me invito, †quae pro illo sit suspicandum!† sed opus fuit, Hirtio convento. est profecto nescio quid, sed velim quam minimo. et tamen eum nondum redisse miramur. sed haec videbimus.
tu Oppios Terentiae delegabis. iam enim urbis vanum periculum est. me tamen consilio iuva, pedibusne Regium an hinc statim in navem, et cetera, quoniam commoror. ego ad te statim habebo quod scribam simul et videro Curionem. de Tirone cura, quaeso, quod facis, ut sciam quid is agat.
de tota mea cogitatione scripsi ad te antea satis, ut mihi visus sum, diligenter. de die nihil sane potest scribi certi praeter hoc, non ante lunam novam.
Curionis sermo postridie eandem habuit fere summam, nisi quod apertius significavit se harum rerum exitum non videre. quod mihi mandas de Quinto regendo,
Ἀρκαδίαν. tamen nihil praetermittam. atque utinam tu—, sed molestior non ero. epistulam ad Vestorium statim detuli, ac valde requirere solebat.
Commodius tecum Vettienus est locutus quam ad me scripserat. sed mirari satis hominis neglegentiam non queo. cum enim mihi Philotimus dixisset se HS L_ emere de Canuleio deversorium illud posse, minoris etiam empturum si Vettienum rogassem, rogavi ut, si quid posset, ex ea summa detraheret. promisit. ad me nuper se HS X_X_X_ emisse; ut scriberem cui vellem addici; diem pecuniae Idus Novembr. esse. rescripsi ei stomachosius cum ioco tamen familiari. nunc quoniam agit
liberaliter, nihil accuso hominem scripsique ad eum me a te certiorem esse factum. tu de tuo itinere quid et quando cogites velim me certiorem facias. A. d. xv K. Maias.me adhuc nihil praeter tempestatem moratur. astute nihil sum acturus, fiat in Hispania quidlibet: et tamen †recitet et†. meas cogitationes omnis explicavi tibi superioribus litteris. quocirca hae sunt breves, †et tamen† quia festinabam eramque occupatior.
de Quinto filio fit a me quidem sedulo; sed nosti reliqua. quod dein me mones, et amice et prudenter me mones, sed erunt omnia facilia si ab uno illo cavero. magnum opus est, mirabilia multa, nihil simplex, nihil sincerum. vellem suscepisses iuvenem regendum; pater enim nimis indulgens, quicquid ego adstrinxi relaxat. si sine illo possem, regerem; quod tu potes. sed ignosco; magnum, inquam, opus est.
Pompeium pro certo habemus per Illyricum proficisci in Galliam. ego nunc qua et quo videbo.
ego vero Apuliam et Sipontum et tergiversationem istam probo nec tuam rationem eandem esse duco quam meam, non quin in re publica rectum idem sit utrique nostrum, sed ea non agitur. regnandi contentio est, in qua pulsus est modestior rex et probior et integrior et is, qui nisi vincit, nomen populi Romani deleatur necesse est, sin autem vincit, Sullano more exemploque vincet. ergo hac in contentione neutrum tibi palam sentiendum et tempori serviendum est. mea causa autem alia est, quod beneficio vinctus ingratus esse non possum, nec tamen in acie me sed Melitae aut alio in loco simili oppidulo futurum puto.
nihilinquies
iuvas eum in quem ingratus esse non vis?immo minus fortasse voluisset. sed de hoc videbimus; exeamus modo. quod ut meliore tempore possimus facit Adriano mari Dolabella, Fretensi Curio.
iniecta autem mihi spes quaedam est velle mecum Ser. Sulpicium conloqui. ad eum misi Philotimum libertum cum litteris. si vir esse volet, praeclara συνοδία, sin autem—, erimus nos qui solemus.
Curio mecum vixit iacere Caesarem putans offensione populari Siciliaeque diffidens si Pompeius navigare coepisset. Quintum puerum accepi vehementer. avaritiam video fuisse et spem magni congiari. magnum hoc malum est, sed scelus illud quod timueramus spero nullum fuisse. hoc autem vitium puto te existimare non a nostra indulgentia sed a natura profectum. quem tamen nos disciplina regemus. de Oppiis Veliensibus quid placeat cum Philotimo videbis Epirum nostram putabimus sed alios cursus videbamur habituri.
et res ipsa monebat et tu ostenderas et ego videbam de iis rebus quas intercipi periculosum esset finem inter nos
scribendi fieri tempus esse. sed cum ad me saepe mea Tullia scribat orans ut quid in Hispania geratur exspectem et semper adscribat idem videri tibi idque ipse etiam ex tuis litteris intellexerim, non puto esse alienum me ad te quid de ea re sentiam scribere.consilium istud tunc esset prudens, ut mihi videtur, si nostras rationes ad Hispaniensem casum accommodaturi essemus; quod fieri --- necesse est enim aut, id quod maxime velim, pelli istum ab Hispania aut trahi id bellum aut istum, ut confidere videtur, apprehendere Hispanias. si pelletur, quam gratus aut quam honestus tum erit ad Pompeium noster adventus, cum ipsum Curionem ad eum transiturum putem? sin trahitur bellum, quid exspectem aut quam diu? relinquitur ut, si vincimur in Hispania, quiescamus. id ego contra puto. istum enim victorem magis relinquendum puto quam victum et dubitantem magis quam fidentem suis rebus. nam caedem video si vicerit et impetum in privatorum pecunias et exsulum reditum et tabulas novas et turpissimorum honores et regnum non modo Romano homini sed ne Persae quidem cuiquam tolerabile.
Tacita esse poterit indignitas nostra? pati poterunt oculi me cum Gabinio sententiam dicere, et quidem illum rogari prius? praesto esse clientem tuum Clodium, C. Atei Plaguleium, ceteros? sed cur inimicos conligo, qui meos necessarios a me defensos nec videre in curia sine dolore nec versari inter eos sine dedecore potero? quid si ne id quidem est exploratum fore ut mihi liceat? scribunt enim ad me amici eius me illi nullo modo satis fecisse quod in senatum non venerim. tamenne dubitemus an ei nos etiam cum periculo venditemus,
quicum coniuncti ne cum praemio quidem voluimus esse?deinde hoc vide, non esse iudicium de tota contentione in Hispaniis, nisi forte iis amissis arma Pompeium abiecturum putas, cuius omne consilium Themistocleum est. existimat enim qui mare teneat eum necesse esse rerum potiri. itaque numquam id egit ut Hispaniae per se tenerentur, navalis apparatus ei semper antiquissima cura fuit. navigabit igitur, cum erit tempus, maximis classibus et ad Italiam accedet. in qua nos sedentes quid erimus? nam medios esse iam non licebit. classibus adversabimur igitur? quod maius scelus aut tantum denique? quid turpius? †anuival dehic† in absentis solus tuli scelus, eiusdem cum Pompeio et cum reliquis principibus non feram?
quod si iam misso officio periculi ratio habenda est, ab illis est periculum si peccaro, ab hoc si recte fecero, nec ullum in his malis consilium periculo vacuum inveniri potest, ut non sit dubium quin turpiter facere cum periculo fugiamus, quod fugeremus etiam cum salute. †non simul cum Pompeio mare transierimus. omnino non potuimus†. exstat ratio dierum. sed tamen (fateamur enim quod est) ne condimus quidem ut possimus. fefellit ea me res quae fortasse non debuit, sed fefellit. pacem putavi fore. quae si esset iratum mihi Caesarem esse, cum idem amicus esset Pompeio, nolui. senseram enim quam idem essent. hoc verens in hanc
tarditatem incidi. sed adsequor omnia si propero, si cunctor amitto.