Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

omne meum obsequium in illum fuit cum multa severitate, neque unum eius nec parvum sed multa magna delicta compressi. Patris

autem lenitas amanda potius ab illo quam tam crudeliter neglegenda. nam litteras eius ad Caesarem missas ita graviter tulimus ut te quidem celaremus sed ipsius videremur vitam insuavem reddidisse. hoc vero eius iter simulatioque pietatis qualis fuerit non audeo dicere; tantum scio post Hirtium conventum arcessitum a Caesare, cum eo de meo animo a suis rationibus alienissimo et consilio relinquendi Italiam; et haec ipsa timide. sed nulla nostra culpa est natura metuenda est. haec Curionem, haec Hortensi filium, non patrum culpa corrupit. iacet in maerore meus frater neque tam de sua vita quam de mea metuit. huic tu huic tu malo adfer consolationes, si ullas potes; maxime quidem illam velim, ea quae ad nos delata sint aut falsa esse aut minora. quae si vera sint, quid futurum sit in hac vita et fuga nescio. nam si haberemus rem publicam, consilium mihi non deesset nec ad severitatem nec ad indulgentiam. nunc haec sive iracundia sive dolore sive metu permotus gravius scripsi quam aut tuus in illum amor aut meus postulabat; si vera sunt, ignosces, sin falsa, me libente eripies mihi hunc errorem. quoquo modo vero se res habebit, nihil adsignabis nec patruo nec patri.

cum haec scripsissem, a Curione mihi nuntiatum est eum ad me venire. venerat enim is in Cumanum vesperi pridie, id est Idibus. si quid igitur eius modi sermo eius attulerit quod ad te scribendum sit, id his litteris adiungam.