Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

reliqua in posterum diem distulit; ex quibus scribam ad te si quid erit epistula dignum. sunt autem quae praeterii, interregnumne esset exspectaturus, an, quo modo dixerit ille quidem, ad se deferri consulatum sed se nolle in proximum annum. et alia sunt quae exquiram. iurabat ad summam, quod nullo negotio facere solet, amicissimum mihi Caesarem esse debere. quid enim umquam?

scripsit ad me Dolabella.
dic quid?
adfirmabat eum scripsisse, quod me cuperet ad urbem venire, illum quidem gratias agere maximas et non modo probare sed etiam gaudere. quid quaeris? acquievi. levata est enim suspicio illa domestici mali et sermonis Hirtiani. quam cupio illum dignum esse nobis et quam ipse me invito, †quae pro illo sit suspicandum!† sed opus fuit, Hirtio convento. est profecto nescio quid, sed velim quam minimo. et tamen eum nondum redisse miramur. sed haec videbimus.

tu Oppios Terentiae delegabis. iam enim urbis vanum periculum est. me tamen consilio iuva, pedibusne Regium an hinc statim in navem, et cetera, quoniam commoror. ego ad te statim habebo quod scribam simul et videro Curionem. de Tirone cura, quaeso, quod facis, ut sciam quid is agat.

Scr. in Cumano xv K. Mai. a. 705 (49).CICERO ATTICO salutem

de tota mea cogitatione scripsi ad te antea satis, ut mihi visus sum, diligenter. de die nihil sane potest scribi certi praeter hoc, non ante lunam novam.

Curionis sermo postridie eandem habuit fere summam, nisi quod apertius significavit se harum rerum exitum non videre. quod mihi mandas de Quinto regendo,

Ἀρκαδίαν
. tamen nihil praetermittam. atque utinam tu—, sed molestior non ero. epistulam ad Vestorium statim detuli, ac valde requirere solebat.

Commodius tecum Vettienus est locutus quam ad me scripserat. sed mirari satis hominis neglegentiam non queo. cum enim mihi Philotimus dixisset se HS L_ emere de Canuleio deversorium illud posse, minoris etiam empturum si Vettienum rogassem, rogavi ut, si quid posset, ex ea summa detraheret. promisit. ad me nuper se HS X_X_X_ emisse; ut scriberem cui vellem addici; diem pecuniae Idus Novembr. esse. rescripsi ei stomachosius cum ioco tamen familiari. nunc quoniam agit

liberaliter, nihil accuso hominem scripsique ad eum me a te certiorem esse factum. tu de tuo itinere quid et quando cogites velim me certiorem facias. A. d. xv K. Maias.

Scr. in Cumano medio m. Apr. a. 705 (49).CICERO ATTICO salutem

me adhuc nihil praeter tempestatem moratur. astute nihil sum acturus, fiat in Hispania quidlibet: et tamen †recitet et†. meas cogitationes omnis explicavi tibi superioribus litteris. quocirca hae sunt breves, †et tamen† quia festinabam eramque occupatior.

de Quinto filio fit a me quidem sedulo; sed nosti reliqua. quod dein me mones, et amice et prudenter me mones, sed erunt omnia facilia si ab uno illo cavero. magnum opus est, mirabilia multa, nihil simplex, nihil sincerum. vellem suscepisses iuvenem regendum; pater enim nimis indulgens, quicquid ego adstrinxi relaxat. si sine illo possem, regerem; quod tu potes. sed ignosco; magnum, inquam, opus est.