Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
cum quod scriberem plane nihil haberem, haec autem reliqua essent quae scire cuperem, profectusne esset, quo in statu urbem reliquisset, in ipsa Italia quem cuique regioni aut negotio praefecisset, ecqui essent ad Pompeium et ad consules ex senatus consulto de pace legati, ut igitur haec scirem dedita opera has ad te litteras misi. feceris igitur commode mihique gratum si me de his rebus et si quid erit aliud quod scire opus sit feceris certiorem. ego in Arcano opperior dum ista cognosco.
A. d. vii Idus alteram tibi eodem die hanc epistulam dictavi et pridie dederam mea manu longiorem. visum te aiunt in regia, nec reprehendo, quippe cum ipse istam reprehensionem non fugerim. sed exspecto tuas litteras neque iam sane video quid exspectem, sed tamen, etiam si nihil erit, id ipsum ad me velim scribas.
Caesar mihi ignoscit per litteras quod non venerim, seseque in optimam partem id accipere dicit. facile patior, quod scribit, secum Titinium et Servium questos esse quia non idem sibi quod mihi remisisset. homines ridiculos! qui cum filios misissent ad Cn. Pompeium circumsedendum, ipsi in senatum venire dubitarint. sed tamen exemplum misi ad te Caesaris litterarum.