Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
sed redeo ad Servium. distulimus omnino sermonem in posterum, sed tardus ad exeundum
multo se in suo lectulo malle, quicquid foret.odiosus scrupulus de fili militia Brundisina. unum illud firmissime adseverabat, si damnati restituerentur, in exsilium se iturum. nos autem ad haec
et id ipsum certo fore et quae iam fierent non esse leviora,multaque conligebamus. verum ea non animum eius augebant sed timorem, ut iam celandus magis de nostro consilio quam ad id adhibendus videretur. qua re in hoc non multum est. nos a te admoniti de Caelio cogitabimus.
Servius cum esset apud me, Cephalio cum tuis litteris vi Idus venit; quae nobis magnam spem attulerunt meliorum rerum de octo cohortibus. etenim eae quoque quae in his locis sunt labare dicuntur. eodem die Funisulanus a te attulit litteras in quibus erat confirmatius idem illud. ei de suo negotio respondi cumulate cum omni tua gratia. adhuc non satis faciebat; debet autem mihi multos nummos nec habetur locuples. nunc ait se daturum; cui expensum tulerit morari; †tabellarius si apud te esse quas satis fecissest dares. quantum sit Eros Philotimi tibi dicet. sed ad maiora redeamus.
quod optas, Caelianum illud maturescit. itaque torqueor utrum ventum exspectem. vexillo opus est; convolabunt. quod suades ut palam, prorsus adsentior itaque me profecturum puto. tuas tamen interim litteras exspecto.
Servi consilio nihil expeditur. omnes captiones in omni sententia occurrunt. unum C. Marcellum cognovi timidiorem; quem consulem fuisse paenitet. ὢ πολλῆσ ἀγεννείασ! qui etiam Antonium confirmasse dicitur ut me impediret, quo ipse, credo, honestius.