Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
quam ob rem quicquid habes ad consolandum conlige et illa scribe non ex doctrina neque ex libris (nam id quidem domi est, sed nescio quo modo imbecillior est medicina quam morbus), haec potius conquire de Hispaniis, de Massilia; quae quidem satis bella Servius adfert; qui etiam de duabus legionibus luculentos auctores esse dicebat. haec igitur si habebis et talia. et quidem paucis diebus aliquid audiri necesse est.
sed redeo ad Servium. distulimus omnino sermonem in posterum, sed tardus ad exeundum
multo se in suo lectulo malle, quicquid foret.odiosus scrupulus de fili militia Brundisina. unum illud firmissime adseverabat, si damnati restituerentur, in exsilium se iturum. nos autem ad haec
et id ipsum certo fore et quae iam fierent non esse leviora,multaque conligebamus. verum ea non animum eius augebant sed timorem, ut iam celandus magis de nostro consilio quam ad id adhibendus videretur. qua re in hoc non multum est. nos a te admoniti de Caelio cogitabimus.
Servius cum esset apud me, Cephalio cum tuis litteris vi Idus venit; quae nobis magnam spem attulerunt meliorum rerum de octo cohortibus. etenim eae quoque quae in his locis sunt labare dicuntur. eodem die Funisulanus a te attulit litteras in quibus erat confirmatius idem illud. ei de suo negotio respondi cumulate cum omni tua gratia. adhuc non satis faciebat; debet autem mihi multos nummos nec habetur locuples. nunc ait se daturum; cui expensum tulerit morari; †tabellarius si apud te esse quas satis fecissest dares. quantum sit Eros Philotimi tibi dicet. sed ad maiora redeamus.
quod optas, Caelianum illud maturescit. itaque torqueor utrum ventum exspectem. vexillo opus est; convolabunt. quod suades ut palam, prorsus adsentior itaque me profecturum puto. tuas tamen interim litteras exspecto.
Servi consilio nihil expeditur. omnes captiones in omni sententia occurrunt. unum C. Marcellum cognovi timidiorem; quem consulem fuisse paenitet. ὢ πολλῆσ ἀγεννείασ! qui etiam Antonium confirmasse dicitur ut me impediret, quo ipse, credo, honestius.Antonius autem vi Idus Capuam profectus est. ad me misit se pudore deterritum ad me non venisse quod me sibi suscensere putaret. ibitur igitur et ita quidem ut censes, nisi cuius gravioris personae suscipiendae spes erit ante oblata. sed vix erit tam cito. Allienus autem praetor putabat aliquem, si ego non, ex conlegis suis. quivis licet dum modo aliquis.
de sorore laudo. de Quinto puero datur opera; spero esse meliora. de Quinto fratre scito eum non mediocriter laborare de versura sed adhuc nihil a L. Egnatio expressit. Axius de duodecim milibus pudens! saepe enim ad me scripsit ut Gallio quantum is vellet darem. quod si non scripsisset, possemne aliter? et quidem saepe sum pollicitus sed tantum voluit cito. me vero adiuvarent his in angustiis. sed di istos! verum alias. te a quartana liberatum gaudeo itemque Piliam. ego, dum panis et cetera in navem parantur, excurro in Pompeianum. Vettieno velim gratias quod studiosus sit; si quemquam nactus eris qui perferat, litteras des ante quam discedimus.
commodum ad te dederam litteras de pluribus rebus cum ad me bene mane Dionysius fuit. quoi quidem ego
non modo placabilem me praebuissem sed totum remisissem, si advenisset qua mente tu ad me scripseras. erat enim sic in tuis litteris quas Arpini acceperam, eum venturum facturumque quod ego vellem. ego volebam autem vel cupiebam potius esse eum nobiscum. quod quia plane, cum in Formianum venisset, praeciderat, asperius ad te de eo scribere solebam. at ille perpauca locutus hanc summam habuit orationis ut sibi ignoscerem; se rebus suis impeditum nobiscum ire non posse. pauca respondi, magnum accepi dolorem, intellexi fortunam ab eo nostram despectam esse. quid quaeris? (fortasse miraberis) in maximis horum temporum doloribus hunc mihi scito esse. velim ut tibi amicus sit. hoc cum tibi opto, opto ut beatus sis; erit enim tam diu.consilium nostrum spero vacuum periculo fore. nam et dissimulavimus et, ut opinor, non acerrime adservabimur. navigatio modo sit qualem opto, cetera, quae quidem consilio provideri poterunt, cavebuntur. tu, dum adsumus, non modo quae scies audierisve sed etiam quae futura providebis scribas velim.
Cato, qui Siciliam tenere nullo negotio potuit (et, si tenuisset, omnes boni ad eum se contulissent), Syracusis profectus est ante diem viii K. Mai., ut ad me Curio scripsit. utinam, quod aiunt, Cotta Sardiniam teneat! est enim rumor. o, si id fuerit, turpem Catonem!
ego ut minuerem suspicionem profectionis aut cogitationis meae, profectus sum in Pompeianum a. d. iii Idus ut ibi essem dum quae ad navigandum opus essent pararentur. cum ad villam venissem, ventum est ad me:
centuriones trium cohortium, quae Pompeiis sunt, me velle postridie convenire—haec mecum Ninnius noster,—
velle eos mihi se et oppidum tradere.at ego abii postridie a villa ante lucem, ut me omnino illi ne viderent. quid enim erat in tribus cohortibus? quid si plures? quo apparatu? cogitavi eadem illa Caeliana quae legi in epistula tua quam accepi simul et in Cumanum veni eodem die, et simul fieri poterat ut temptaremur. omnem igitur suspicionem sustuli.
sed, dum redeo, Hortensius venerat et ad me Terentiam salutatum deverterat. sermone erat usus honorifico erga me. iam eum, ut puto, videbo; misit enim puerum se ad me venire. hoc quidem melius quam conlega noster Antonius, cuius inter lictores lectica mima portatur.
tu quoniam quartana cares et novum morbum removisti sed etiam gravedinem, teque vegetum nobis in Graecia siste et litterarum aliquid interea.
Pr. Idus Hortensius ad me venit scripta epistula. †vellem cetera eius†, quam in me incredibilem ἐκτένειαν! qua quidem cogito uti. deinde Serapion cum epistula tua. quam prius quam aperuissem, dixi ei te ad me de eo scripsisse antea, ut feceras. deinde epistula †scripta† cumulatissime cetera. et hercule hominem probo; nam et doctum et probum existimo; quin etiam navi eius me et ipso convectore usurum puto.
crebro refricat lippitudo non illa quidem perodiosa sed tamen quae impediat scriptionem meam. valetudinem tuam iam confirmatam esse et a vetere morbo et a novis temptationibus gaudeo.
Ocellam vellem haberemus; videntur enim esse haec paulo faciliora futura. nunc quidem aequinoctium nos moratur quod valde perturbatum erat. †id si cras† erit, utinam idem maneat Hortensius! si quidem, ut adhuc erat, liberalius esse nihil potest.
de diplomate admiraris quasi nescio cuius te flagiti insimularim. negas enim te reperire qui mihi id in mentem venerit. ego autem, quia scripseras te proficisci cogitare (etenim audieram nemini aliter licere), eo te habere censebam et quia pueris diploma sumpseras. habes causam opinionis meae. et tamen velim scire quid cogites in primisque si quid etiam nunc novi est. xvii K. Iun.
Tullia mea peperit xiiii K. Iun. puerum ἑπταμηνιαῖον. quod εὐτόκησεν gaudeo; quod quidem est natum perimbecillum est. me mirificae tranquillitates adhuc tenuerunt atque maiori impedimento fuerunt quam custodiae quibus adservor. nam illa Hortensiana omnia †fuere infantia ita fiet† homo nequissimus a Salvio liberto depravatus est. itaque posthac non scribam ad te quid facturus sim sed
quid fecerim; omnes enim Κωρυκαῖοι videntur subauscultare quae loquor.tu tamen si quid de Hispaniis sive quid aliud perge, quaeso, scribere nec meas litteras exspectaris, nisi cum quo opto pervenerimus aut si quid ex cursu. sed hoc quoque timide scribo; ita omnia tarda adhuc et spissa. ut male posuimus initia sic cetera sequuntur.
Formias nunc sequimur; eodem nos fortasse Furiae persequentur. ex Balbi autem sermone quem tecum habuit, non probamus de Melita. dubitas igitur quin nos in hostium numero habeat? scripsi equidem Balbo te ad me et de benevolentia scripsisse et de suspicione.
egi gratias; de altero ei me purga. ecquem tu hominem infeliciorem? non loquor plura, ne te quoque excruciem. ipse conficior venisse tempus cum iam nec fortiter nec prudenter quicquam facere possim.