Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

o vitam miseram maiusque malum tam diu timere quam est illud ipsum quod timetur! Servius, ut antea scripsi, cum venisset Nonis Maiis, postridie ad me mane venit. ne diutius te teneam, nullius consili exitum invenimus. numquam vidi hominem perturbatiorem metu; neque hercule quicquam timebat quod non esset timendum; illum sibi iratum, hunc non amicum; horribilem utriusque victoriam cum propter alterius crudelitatem, alterius audaciam, tum propter utriusque difficultatem pecuniariam; quae erui nusquam nisi ex privatorum bonis posset. atque haec ita multis cum lacrimis loquebatur ut ego mirarer eas tam diuturna miseria non exaruisse. mihi quidem etiam lippitudo haec, propter quam non ipse ad te scribo, sine ulla lacrima est sed saepius odiosa est propter vigilias.

quam ob rem quicquid habes ad consolandum conlige et illa scribe non ex doctrina neque ex libris (nam id quidem domi est, sed nescio quo modo imbecillior est medicina quam morbus), haec potius conquire de Hispaniis, de Massilia; quae quidem satis bella Servius adfert; qui etiam de duabus legionibus luculentos auctores esse dicebat. haec igitur si habebis et talia. et quidem paucis diebus aliquid audiri necesse est.

sed redeo ad Servium. distulimus omnino sermonem in posterum, sed tardus ad exeundum

multo se in suo lectulo malle, quicquid foret.
odiosus scrupulus de fili militia Brundisina. unum illud firmissime adseverabat, si damnati restituerentur, in exsilium se iturum. nos autem ad haec
et id ipsum certo fore et quae iam fierent non esse leviora,
multaque conligebamus. verum ea non animum eius augebant sed timorem, ut iam celandus magis de nostro consilio quam ad id adhibendus videretur. qua re in hoc non multum est. nos a te admoniti de Caelio cogitabimus.

Scr. in Cumano iv Id. Mai. a. 705 (49).CICERO ATTICO salutem

Servius cum esset apud me, Cephalio cum tuis litteris vi Idus venit; quae nobis magnam spem attulerunt meliorum rerum de octo cohortibus. etenim eae quoque quae in his locis sunt labare dicuntur. eodem die Funisulanus a te attulit litteras in quibus erat confirmatius idem illud. ei de suo negotio respondi cumulate cum omni tua gratia. adhuc non satis faciebat; debet autem mihi multos nummos nec habetur locuples. nunc ait se daturum; cui expensum tulerit morari; †tabellarius si apud te esse quas satis fecissest dares. quantum sit Eros Philotimi tibi dicet. sed ad maiora redeamus.

quod optas, Caelianum illud maturescit. itaque torqueor utrum ventum exspectem. vexillo opus est; convolabunt. quod suades ut palam, prorsus adsentior itaque me profecturum puto. tuas tamen interim litteras exspecto.

Servi consilio nihil expeditur. omnes captiones in omni sententia occurrunt. unum C. Marcellum cognovi timidiorem; quem consulem fuisse paenitet. ὢ πολλῆσ ἀγεννείασ! qui etiam Antonium confirmasse dicitur ut me impediret, quo ipse, credo, honestius.

Antonius autem vi Idus Capuam profectus est. ad me misit se pudore deterritum ad me non venisse quod me sibi suscensere putaret. ibitur igitur et ita quidem ut censes, nisi cuius gravioris personae suscipiendae spes erit ante oblata. sed vix erit tam cito. Allienus autem praetor putabat aliquem, si ego non, ex conlegis suis. quivis licet dum modo aliquis.

de sorore laudo. de Quinto puero datur opera; spero esse meliora. de Quinto fratre scito eum non mediocriter laborare de versura sed adhuc nihil a L. Egnatio expressit. Axius de duodecim milibus pudens! saepe enim ad me scripsit ut Gallio quantum is vellet darem. quod si non scripsisset, possemne aliter? et quidem saepe sum pollicitus sed tantum voluit cito. me vero adiuvarent his in angustiis. sed di istos! verum alias. te a quartana liberatum gaudeo itemque Piliam. ego, dum panis et cetera in navem parantur, excurro in Pompeianum. Vettieno velim gratias quod studiosus sit; si quemquam nactus eris qui perferat, litteras des ante quam discedimus.

Scr. in Cumano prid. Id. Mai. a. 705 (49).CICERO ATTICO salutem

commodum ad te dederam litteras de pluribus rebus cum ad me bene mane Dionysius fuit. quoi quidem ego

non modo placabilem me praebuissem sed totum remisissem, si advenisset qua mente tu ad me scripseras. erat enim sic in tuis litteris quas Arpini acceperam, eum venturum facturumque quod ego vellem. ego volebam autem vel cupiebam potius esse eum nobiscum. quod quia plane, cum in Formianum venisset, praeciderat, asperius ad te de eo scribere solebam. at ille perpauca locutus hanc summam habuit orationis ut sibi ignoscerem; se rebus suis impeditum nobiscum ire non posse. pauca respondi, magnum accepi dolorem, intellexi fortunam ab eo nostram despectam esse. quid quaeris? (fortasse miraberis) in maximis horum temporum doloribus hunc mihi scito esse. velim ut tibi amicus sit. hoc cum tibi opto, opto ut beatus sis; erit enim tam diu.