Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
nos iuveni, ut rogas, suppeditabimus et Peloponnesum ipsam sustinebimus. est enim indoles, modo aliquod †hoc sit ἦθοσ ακιμοαν†. quod si adhuc nullum est, esse tamen potest, aut ἀρετὴ non est διδακτόν, quod mihi persuaderi non potest.
epistula tua gratissima fuit meae Tulliae et me hercule mihi. semper speculam aliquam adferunt tuae litterae. scribes igitur ac si quid ad spem poteris ne dimiseris. tu Antoni leones pertimescas cave. nihil est illo homine iucundius. attende πρᾶξιν πολιτικοῦ. evocavit litteris e municipiis decem primos et iiiiviros. venerunt ad villam eius mane. primum dormiit ad h. Iii, deinde, cum esset nuntiatum venisse Neapolitanos et Cumanos (his enim est Caesar iratus), postridie redire iussit; lavari se velle et περὶ. hoc here effecit. hodie autem in Aenariam transire constituit ut exsulibus reditum polliceretur. sed haec omittamus, de nobis aliquid agamus.