Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

de Caelio saepe mecum agito nec, si quid habuero tale, a dimittam. Hispanias spero firmas esse. Massiliensium factum cum ipsum per se luculentum est tum mihi argumento est recte esse in Hispaniis. minus enim auderent, si aliter esset et scirent; nam et vicini et diligentes sunt. odium autem recte animadvertis significatum in theatro. legiones etiam has quas in Italia assumpsit alienissimas esse video. sed tamen nihil inimicius quam sibi ipse. illud recte times ne ruat. si desperarit, certe ruet. quo magis efficiendum aliquid est, fortuna velim meliore, animo Caeliano. sed primum quidque. quod, qualecumque erit, continuo scies.

nos iuveni, ut rogas, suppeditabimus et Peloponnesum ipsam sustinebimus. est enim indoles, modo aliquod †hoc sit ἦθοσ ακιμοαν†. quod si adhuc nullum est, esse tamen potest, aut ἀρετὴ non est διδακτόν, quod mihi persuaderi non potest.

Scr. in Cumano Nou. Mai. a. 705 (49).CICERO ATTICO salutem

epistula tua gratissima fuit meae Tulliae et me hercule mihi. semper speculam aliquam adferunt tuae litterae. scribes igitur ac si quid ad spem poteris ne dimiseris. tu Antoni leones pertimescas cave. nihil est illo homine iucundius. attende πρᾶξιν πολιτικοῦ. evocavit litteris e municipiis decem primos et iiiiviros. venerunt ad villam eius mane. primum dormiit ad h. Iii, deinde, cum esset nuntiatum venisse Neapolitanos et Cumanos (his enim est Caesar iratus), postridie redire iussit; lavari se velle et περὶ. hoc here effecit. hodie autem in Aenariam transire constituit ut exsulibus reditum polliceretur. sed haec omittamus, de nobis aliquid agamus.

ab Axio accepi litteras. de Tirone gratum. Vettienum diligo. Vestorio reddidi. Servius pr. Nonas Maias Menturnis mansisse dicitur, hodie in Liternino mansurus apud C. Marcellum. cras igitur nos mature videbit mihique dabit argumentum ad te epistulae. iam enim non reperio quod tibi scribam. illud admiror quod Antonius ad me ne nuntium quidem, cum praesertim me valde observarit. videlicet aliquid atrocius de me imperatum est. coram negare mihi non vult, quod ego nec rogaturus eram nec, si impetrassem, crediturus. nos tamen aliquid excogitabimus.

tu, quaeso, si quid in Hispaniis. iam enim poterit audiri et omnes ita exspectant ut, si recte fuerit, nihil negoti futurum putent. ego autem nec retentis iis confectam rem puto neque amissis desperatam. Silium et Ocellam et ceteros credo retardatos. te quoque a Curione impediri video. etsi, ut opinor, habes † ΕΚΙΤΑΟΝΟΝ.

Scr. in Cumano viqi Id. Mai. a. 705 (49).CICERO ATTICO salutem

o vitam miseram maiusque malum tam diu timere quam est illud ipsum quod timetur! Servius, ut antea scripsi, cum venisset Nonis Maiis, postridie ad me mane venit. ne diutius te teneam, nullius consili exitum invenimus. numquam vidi hominem perturbatiorem metu; neque hercule quicquam timebat quod non esset timendum; illum sibi iratum, hunc non amicum; horribilem utriusque victoriam cum propter alterius crudelitatem, alterius audaciam, tum propter utriusque difficultatem pecuniariam; quae erui nusquam nisi ex privatorum bonis posset. atque haec ita multis cum lacrimis loquebatur ut ego mirarer eas tam diuturna miseria non exaruisse. mihi quidem etiam lippitudo haec, propter quam non ipse ad te scribo, sine ulla lacrima est sed saepius odiosa est propter vigilias.