Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
sine dubio errasse nos confitendum est.
at semel, at una in re.immo omnia quo diligentius cogitata eo facta sunt imprudentius.
ἀλλὰ τὰ μὲν προτετύχθαι ἐάσομεν ἀχνύμενοί περ.in reliquis modo ne ruamus. iubes de profectione me providere. quid provideam? ita patent omnia quae accidere possunt ut, ea si vitem, sedendum sit cum dedecore et dolore, si neglegam, periculum sit ne in manus incidam perditorum. sed vide quantis in miseriis simus. optandum interdum videtur ut aliquam accipiamus ab istis quamvis acerbam iniuriam, ut tyranno in odio fuisse videamur.
quod si nobis is cursus quem speraram pateret, effecissem aliquid profecto, ut tu optas et hortaris, dignum nostra mora. sed mirificae sunt custodiae et quidem ille ipse Curio suspectus. qua re vi aut clam agendum est et si †vi forte ne cum pestate clamaut emistis†. in quo si quod σφάλμα, vides quam turpe sit. trahimur, nec fugiendum si quid violentius.